Arcana Coelestia (Elliott) n. 2015

Previous Number Next Number See English 

2015. Quod `reges ex te exibunt' significet quod ab Ipso omne verum, constat a significatione `regis' in Verbo tam historico quam prophetico quod sit verum, ut dictum n. 1672, sed nondum ita ostensum; ex significatione `gentium' quod sint bona, et (c)ex significatione `regum' quod sint vera, constare potest qualis est sensu: internus Verbi, tum quam remotus sit a sensu litterae: qui legit Verbum cumprimis historicum, nusquam aliter credit quam quod `gentes' ibi sint gentes, et `reges' ibi sint reges, et sic quod agatur de {1} gentibus in ipsissimo Verbo quae nominantur, deque regibus; sed idea gentium tum regum, prorsus perit cum excipitur ab angelis, et loco eorum succedit bonum et verum; hoc non potest non apparere ut peregrinum immo ut paradoxon, sed usque ita se habet; constare quoque cuivis potest ex eo, si in Verbo significarentur gentes per `gentes,' et rege: per `reges,' tunc Verbum Domini {2} vix plus involveret quam aliud quoddam historicum aut aliud scriptum et sic foret mundanum, cum tamen in Verbo nihil non est Divinum, ita caeleste et spirituale; [2] ut solum in hoc versu, quod `Abraham fructificaretur, et daretur in gentes atque reges ex illo exirent,' quid hoc nisi mere mundanum, et prorsus nihil caeleste; est enim in illis modo gloria mundi quae plane {3} nihil es in caelo; at si Verbum Domini, erit gloria caeli et nulla mundi; quare etiam sensus litterae prorsus obliteratur et evanescit cum transit in caelum, et purificatur ita {4} ut nihil mundani immixtum sit, nam per `Abraham' non intelligitur Abraham sed Dominus, per `fructificari non posteritas ejus quae cresceret in valde valde sed bonum Humanae Essentiae Domini in infinitum; per `gentes' non gentes sed bona; et per `reges' non reges sed vera; manente usque historico secundum sensum litterae in sua veritate, nam verum erat quod ita dictum Abrahamo, tum quod ita fructificatus, et quod fuerint gentes ex eo, tum etiam reges. [3] Quod `reges' significent vera, constare potest (c)ex his locis: apud Esaiam, Aedificabunt filii alienigenae muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi;... suges lac gentium et uber regum suges, lx 10, 16;

quid `sugere lac gentium, et uber regum', nusquam patet ex littera sed ex sensu interno, in quo est donari bonis et instrui veris: apud Jeremiam, Intrabunt per portas civitatis hujus reges, et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes curru et equis, xvii 25; xxii 4;

`equitare curru et equis' est propheticum, quod significat abundantiam intellectualium, ut a permultis apud Prophetas constare potest; ita quod `per portas civitatis intrabunt reges' (x)significetur in sensu interno quod imbuerentur veris fidei; hic Verbi sensus est caelestis in quem mundanus litterae transit: [4] apud eundem, Jehovah sprevit in indignatione irae Suae regem et sacerdotem... subsiderunt in terram portae Zionis, perdidit et confregit vectes ejus; rex et principes inter gentes, non lex, Thren. ii 6, 9;

ibi `rex' pro vero fidei: `sacerdos' pro bono charitatis: `Zion' pro Ecclesia, quae `perditur, et cujus vectes confringuntur': inde `rex et principes inter gentes,' hoc est, verum et illa quae sunt veri, exulabunt usque adeo ut `non sit lex,' hoc est, aliquid doctrinae fidei {5}: apud Esaiam, Antequam sciat puer reprobare malum, et eligere bonum, relinquetur humus, quam tu fastidis coram binis regibus suis, vii 16;

ubi de Adventu Domini: `humus quae relinquetur' pro fide quae tunc nulla, cujus vera sunt `reges' quae `fastidirentur': [5] apud eundem, Tollam ad gentes manum Meam, et ad populos exaltabo signum Meum, et afferent filios tuos in sinu, et filiae tuae super humero apportabuntur, erunt reges nutritii tui, et dominae eorum lactatrices tuae, xlix 22, 23;

`gentes et filiae' pro bonis; `populi et filii' pro veris, ut in Parte Prima ostensum; quod `gentes' pro bonis, n. 1259, 1260, 1416, 1849: quod `filiae' similiter, n. 489-491: `populi' pro veris, n. 1259, 1260; quod `filii' similiter, n. 489, 491, 533, 1147: `reges' itaque pro veris in genere ex quibus nutrientur, et `dominae' pro bonis ex quibus lactabuntur; sive dicas bona et vera, sive illos qui in bonis et veris, idem est: [6] apud eundem, (x) Asperget gentes multas, super illo compriment reges os suum, quia quod narratum est illis, viderunt, et quod non audiverunt, intellexerunt, lii 15;

ubi de Adventu Domini; {6} `gentes' pro illis qui bonis afficiuntur, `reges' pro illis qui veris': apud Davidem, Nunc reges intelligentes sitis, erudimini judices terrae; servite Jehovae in timore, et exsultate in tremore; osculamini Filium, ne forte irascatur, et pereatis in via, Ps. ii 10-12;

`reges' pro illis qui in veris sunt; qui quoque ex veris passim vocantur `filii regis'; `Filius' hic pro Domino, Qui hic Filius dicitur {7}, quia est ipsum Verum, et ab Ipso omne verum: [7] apud Johannem, Canent canticum novum, Dignus es qui accipias Librum, et aperias sigilla ejus;... fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes, ut regnemus super terra, Apoc. v 9, 10;

ubi qui in veris sunt, appellantur `reges'; Dominus etiam illos appellat filios regni, apud Matthaeum, Qui seminat bonum semen est Filius hominis, ager est mundus, semen sunt filii regni, et zizania sunt filii mali, xiii 37, 38:

apud Johannem, Sextus angelus effudit phialam suam super fluvium magnum Euphratem, cujus exsiccata est aqua, ut pararetur via regum, qui ab oriente solis, Apoc. xvi 12;

quod per `Euphratem' non significetur Euphrates, nec per `reges ab oriente solis' reges inde, constat; quid per `Euphratem,' videatur n. 120, 1585, 1866; inde patet quid `via regum qui ab oriente solis' quod sint vera fidei quae (c)a bonis amoris: [8] apud eundem, Gentes quae salvantur, in luce ejus ambulabunt, et reges terrae afferent gloriam et honorem suum in eam, Apoc. xxi 24;

ubi `gentes' pro illis qui sunt in bonis; `reges terrae' pro illis qui sunt in veris, quod etiam inde liquet quia ibi prophetica sunt non historica: apud eundem, Cum meretrice magna, sedente super aquis multis, scortati sunt reges terrae, et inebriati sunt vino scortationis ejus, Apoc. xvii 2:

et alibi, Babylon ex vino [furoris] scortationis suae potavit omnes gentes, et reges terrae cum ea scortati sunt, Apoc. xviii 1, 3, 9;

ibi similiter quod per `reges terrae' non significentur reges, constat, agitur enim de falsificatione et adulteratione doctrinae fidei, hoc est, veri, quae est `scortatio'; `reges terrae' pro veris quae falsificata et {8} adulterata: [9] apud eundem, Decem cornua quae vidisti, decem reges sunt, qui nondum regnum acceperunt, sed {9} potestatem tanquam reges {10} unam horam accipiunt cum bestia; hi unam mentem habebunt, et potentiam et potestatem suam tradent bestiae, Apoc. xvii 12, 13;

quod hic reges non sint reges, cuivis quoque patet, alioquin prorsus non {11} intelligibile foret quod `decem reges tanquam reges {10} unam horam potestatem {12} acciperent'; similiter quae apud eundem, Vidi bestiam et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad faciendum bellum cum sedente super equo, et cum exercitu ejus, Apoc. xix 19;

quod `sedens super equo' sit Verbum Dei, aperte dicitur, ibid. vers. 13, contra quod congregati dicuntur reges terrae; (m)`bestia' pro bonis amoris profanatis, `reges' pro veris fidei adulteratis; `reges terrae' dicuntur quia intra Ecclesiam; quod `terra' sit Ecclesia, n. 662, 1066, 1067, 1262; `equus albus' pro intellectu veri; `sedens super equo' pro Verbo. Adhuc manifestius apud Danielem, cap. xi, ubi agitur de bello inter `regem meridiei,' et `regem septentrionis,' per quae significantur vera et falsa quae pugnarunt; pugnae per bellum historice etiam ibi describuntur(n). [10] (s)Quia `rex' significat verum, constare potest quid in sensu interno sit quod Dominus dicatur Rex, tum etiam Sacerdos, ut et quid apud Dominum repraesentarunt reges, et quid sacerdotes; `reges' repraesentarunt Divinum Ipsius Verum, et `sacerdotes' Divinum Ipsius Bonum; omnes leges ordinis quibus Dominus gubernat universum ut Rex, sunt vera; omnes autem leges quibus gubernat universum ut Sacerdos et quibus etiam ipsa vera regit, sunt bona; nam regimen ex solis veris damnaret unumquemvis ad infernum, sed regimen ex bonis, tollit inde, et elevat in caelum, videatur n. 1728; quia haec bina apud Dominum sunt conjuncta, etiam antiquitus repraesentabatur per regium conjunctum sacerdotali, ut apud Malchizedekum qui fuit rex Shalem et simul sacerdos Deo Altissimo, Gen. xiv 18; et postea apud Judaeos ubi Ecclesia repraesentativa, in sua forma instituta, per judices et sacerdotes, dein per reges; [11] at quia `reges' repraesentarent vera, quae non imperare debuerunt, ex causa, ut dictum, quia damnant, ideo id {13} tantum displicuit ut increparentur, et descriptum quale sit verum in se spectatum, per jus regis, 1 Sam. viii 11-18, et prius per Mosen, Deut. xvii 14-18, mandatum quod eligerent verum genuinum quod ex bono, non spurium, et quod illud non ratiociniis et scientificis conspurcarent; haec sunt quae involvit praescriptio de rege apud Mosen loco citato, quod nusquam aliquis ex sensu litterae videre potest, sed usque patet ex singulis in sensu interno, et inde quod nihil aliud per `regem' et `regium' repraesentatum et significatum fuerit quam verum(s). @1 i ibi.$ @2 Verbum Domini after involveret.$ @3 prorsus.$ @4 adeo.$ @5 i hic sensus est internus.$ @6 A transposes these two clauses.$ @7 vocatur.$ @8 seu.$ @9 A I o.$ @10 A 10 reges, but it is included in AR and AE$ @11 nullum.$ @12 potestatem before tanquam.$ @13 in.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church