Arcana Coelestia (Elliott) n. 2016

Previous Number Next Number See English 

2016. Quod ad rem attinet, quod {1} a Domino omne bonum et inde verum, est constans veritas; angeli in illius perceptione sunt, adeo ut percipiant quantum a Domino quod sit bonum et verum, et quantum a semet quod sit malum et falsum; etiam confitentur illud coram animabus novitiis, et coram spiritibus, qui dubitant, immo adhuc plus quod detineantur a malo et falso quod {2} ex proprio eorum, et (o)quod teneantur in bono et vero, a Domino; ipsa detentio et ipse influxus etiam illis perceptibilis est, videatur n. 1614: at quod homo putet se bonum ex se facere et verum ex se cogitare, est apparentia, quia in statu nullius perceptionis est et in obscurissimo quoad influxum, quare ex apparentia, immo (c)ex fallacia concludit, a qua nusquam removeri se patitur quamdiu non credit nisi sensibus et quamdiu inde ratiocinatur num ita sit. Sed tametsi ita est, usque tamen debet homo facere bonum et cogitare veram ut a se, nam aliter non reformari et regenerari potest; causa cur ita, videatur n. 1937, 1947. [2] In hoc versu agitur de Humana Domini Essentia unienda Divinae, et quod omne bonum et verum sic a Divina Essentia per Ipsius Humanam ad hominem veniret, est arcanum Divinum quod pauci credunt quia non capiunt; putant enim Divinum Bonum posse ad hominem pertingere absque Humano Domini unito Divino, sed quod hoc fieri nequeat, paucis ostensum prius n. 1676, 1990; nempe, quod homo se tantum removerit a Divino Supremo per cupiditates quibus se immersit et per falsitates quibus se occaecavit, ut nusquam fuisset aliquis influxus Divini in rationale ejus mentis nisi per Humanum quod Dominus in Se uniret Divino; per Humanum Ipsius facta est communicatio; sic enim Supremum Divinum venire potuit ad hominem, quod Dominus aperte pluribus in locis dicit, nempe quod Ipse sit via; et quod ad Patrem non aditus sit quam per Ipsum; hoc {3} nunc est quod hic dicitur, quod ab Ipso, nempe Humano unito Divino, omne bonum et omne verum. @1 nempe.$ @2 i est.$ @3 inde.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church