2017. Vers. 7. Et erigam foedus Meum inter Me et inter te, et inter semen tuum post te, in generationes illorum, in foedus aeternum, ad esse tibi in Deum, et semini tuo post te. `Erigam foedus Meum inter Me et inter te' significat unionem: `et inter semen tuum post te' significat conjunctionem cum iis qui fidem in Ipsum habent: `in generationes illorum' significat illa quae sunt fidei: `in foedus aeternum' significat conjunctionem cum his: `ad esse tibi in Deum' significat Divinum Domini in Ipso: `et semini tuo post te' significat inde Divinum apud eos qui fidem in Ipsum habent.