2049. `Ab omni filio alienigena, qui non e semine tuo ille': quod significet illos qui extra Ecclesiam sunt, constat a significatione `filii alienigenae' quod sint illi qui non nati intra Ecclesiam, ita non in bonis et veris fidei quia non in cognitionibus illorum; `filii alienigenae' etiam significant illos qui in externo cultu sunt, de quibus n. 1097, sed tunc agitur de illis qui intra Ecclesiam sunt; hic vero, quia de Ecclesia Domini in universali, sunt `filii alienigenae' illi qui non nati intra Ecclesiam, sicut sunt gentes: gentes quae extra Ecclesiam, possunt esse in veris sed non in veris fidei; vera eorum sunt sicut praecepta decalogi, quod honorandi parentes, quod non occidendum, non furandum, non adulterandum, non concupiscenda quae sunt aliorum, tum quod numen colendum; sed vera fidei sunt omnia doctrinalia de vita aeterna, de regno Domini, et de Domino; haec illis non possunt nota esse quia Verbum non habent; [2] hi sunt qui per `filios alienigenas, qui non e semine,' et qui {1} circumcidendi, hoc est, purificandi, significantur; inde {2} patet quod illi aeque purificari queant ac qui intra Ecclesiam, quod repraesentabatur per circumcidi; purificantur quando rejiciunt spurcos amores et vivunt inter se in charitate, tunc enim vivant in veris, nam omnia vera sunt charitatis, sed in veris de quibus prius; qui cum in his veris vivunt, facile hauriunt vera fidei, si non in vita corporis, usque in altera vita, quia vera fidei sunt interiora vera charitatis, nihil enim plus tunc amant quam in interiora vera charitatis admitti; interiora charitatis sunt, in quibus consistit regnum Domini, de illis videatur n. 932, 1032, 1059, 1327, 1328, 1366. [3] In altera vita nihil facit scientia cognitionum fidei, pessimi enim, immo infernales, possunt esse in scientia illarum, quandoque prae aliis, sed est vita secundum cognitiones, nam omnes cognitiones pro fine habent vitam; nisi addiscerentur propter vitam, nullius usus forent, praeter quod loqui possint de iis, et inde docti haberi in mundo, in honores evehi, et lucrari famam et opes; inde constat quod vita cognitionum fidei non alia sit quam vita charitatis, Lex enim et Prophetae, hoc est, universa doctrina fidei cum omnibus ejus cognitionibus, consistit {3} in amore in Dominum, et in amore erga proximum, ut manifestum est unicuivis ex Domini verbis apud Matth. xxii 34-39, (o)et apud Marc. xii 28-35; [4] (m)at doctrinalia seu cognitiones fidei usque maxime necessariae sunt ad formandam vitam charitatis, quae absque illis formari nequit(n); haec vita est quae salvat {4} post mortem; nusquam aliqua vita fidei absque illa, nam absque charitate non dabilis est vita fidei; qui in vita amoris et charitatis sunt, in Domini vita sunt; Ipsi conjungi nemo potest per aliam; (m)inde quoque constat quod vera fidei nusquam agnosci queant ut vera, hoc est, dari agnitio illorum, de qua loquuntur, quam exterius aut {5} ore, nisi sint implantata in charitate, interius enim aut corde negantur, nam, ut dictum, omnia pro fine habent charitatem, quae si non inest, interius rejiciuntur; interiora patent qualia sunt cum auferuntur exteriora, ut fit in altera vita, quod nempe prorsus contraria sint omnibus veris fidei(n); vitam charitatis seu amorem mutuum accipere in altera vita, cum nullum habuerint in vita corporis, nusquam datur, sed vita (x)eorum in mundo manet illis post mortem; nullum enim aversantur et odio habent; cum {6} modo approximant ad societatem ubi vita amoris mutui, tremunt, horrent et cruciatu afficiuntur(n): [5] tales tametsi intra Ecclesiam nati sunt, dicuntur `filii alienigenae praeputiati corde et praeputiati carne' qui non admittendi in sanctuarium, hoc est, in regnum Domini, qui etiam intellecti apud Ezechielem, Ullus filius alienigena, praeputiatus corde, et praeputiatus carne, non intrabit in sanctum, xliv 7, 9;
et apud eundem, Cui similis factus es sic in gloria, et in magnitudine, inter arbores Edenis? et descendere factas fueris cum arboribus Edenis in terram inferiorem, in medio praeputiatorum cubabis cum confossis gladio, xxxi 18;
ubi de Pharaone per quem significantur scientiae in genere, n. 1164, 1165, 1186, 1462; per `arbores Edenis' cum quibus descenderent in terram inferiorem, quoque scientiae sed scientiae cognitionum fidei inde nunc patet quid `praeputiatus' sit in sensu interno, nempe qui in spurcis amoribus et illorum vita est. @1 i cum I.$ @2 i quoque.$ @3 after proximum. $ @4 manet.$ @5 et I.$ @6 solum$