Arcana Coelestia (Elliott) n. 2051

Previous Number Next Number See English 

2051. Quod `circumcidendo circumcidetur' significet quod illi omnino removebunt a se amores sui et mundi, nempe qui intra Ecclesiam qui significantur per `natum domus et emptum argento {1},' constat a repraesentatione `circumcisionis' quod sit purificatio ab amoribus sui et mundi, de qua supra n. 2039; hic repetitur iterum quod circumcidentur, et dicitur quod circumcidendo circumcidetur {2}, quo exprimitur necessitas, hoc est, quod omnino ab illis amoribus purificandi; et quia significantur illi qui intra Ecclesiam, hic filii alienigenae non memorantur, nam per hos, ut supra n. 2049 ostensum, significantur illi qui extra Ecclesiam sunt; [2]] ex repetitione eorum quae in versu praecedente dicta sunt de `natis domus' et `emptis argento; quisque videre potest quod Divinum arcanum sit quod ex sensu litterae non patet, arcanum est quod purificatio a foedis illis amoribus maxime necessaria sit intra Ecclesiam, ex causa etiam quia qui intra Ecclesiam sunt, impura possunt reddere ipsa sancta, quod illi qui extra Ecclesiam, seu gentes, facere nequeunt; inde periculum damnationis illis majus est; praeterea illi qui intra Ecclesiam, principia falsi contra ipsa vera fidei possunt formare et iis imbui, qui autem {3} extra Ecclesiam sunt, id non possunt quia ignorant illa; ita illi profanare possunt sancta vera, hi vero non; de quibus plura videantur in Parte Prima n. 1059, 1327, 1328. @1 emtionem argenti.$ @2 circumcidentur.$ @3 vero.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church