Arcana Coelestia (Elliott) n. 2148

Previous Number Next Number See English 

2148. Quod `sustulit oculos suos' significet quod viderit intra se, constat a significatione `tollere oculos'; per `oculos' in Verbo significatur visus interior seu {1} intellectus, ut constare potest a locis n. 212 citatis inde `tollere oculos' est videre et {2} percipere illa quae supra se; qua interiora sunt, in Verbo exprimuntur per superiora, sicut sursum spectare, tollere oculos ad caelum, alta cogitare {3}, et hoc ex causa qui homo putat {4} caelum in alto esse seu supra se, cum tamen non in alto est sed in internis; (m)ut cum homo in caelestibus amoris est, caelum ejus tunc est intra illum, videatur n. 450;(n) inde liquet quod `tollere oculos' significet videre intra se. @1 aut.$ @2 seu.$ @3 Before tollere.$ @4 putavit.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church