Arcana Coelestia (Elliott) n. 2149

Previous Number Next Number See English 

2149. `Ecce tres viri stantes super illum': quod significet Divinum Ipsum, Humanum Divinum et Sanctum procedens, constare potest absque explicatione, nam unicuivis notum est quod Trinum sit, et hoc Trinum Unum; quod Unum sit, in hoc capite manifeste patet, nempe vers. seq. 3, ubi dicitur, `Dixit, Domine mi, si quaeso inveni gratiam in oculis Tuis, ne quaeso transeas {1},' quae dicta ad tres viros: insuper vers. 20, `Et dixit, Revertendo revertar ad te {2}: vers. 13, `Et dixit Jehovah ad Abraham': vers. 15, Dixit {3}, Non, quod risisti': vers. 17, `Et Jehovah dixit, Num celans Ego ab Abrahamo, quod Ego faciens?: vers. 19, `Quia novi illum': vers. 20, `Et dixit Jehovah': vers. 21, `Descendam et {4} videbo, num secundum clamorem ejus, qui venit ad Me, fecerint consummationem, et si non, cognoscam': vers. 23, `{5} Abraham dixit, Num etiam delebis justum cum impio?: vers. 25, `Absit Tibi, a faciendo {6} secundum rem hanc, absit Tibi': vers. 26, `Et dixit Jehovah, Si invenero quinquaginta justos, parcam toti loco propter eos': vers. 27, `Suscepi ad loquendum ad Dominum meum': vers. 28, `Num disperdes in quinque totam urbem? et dixit, Non perdam, si invenero ibi (x)quadraginta quinque': vers. 29, `{5} Addidit adhuc loqui ad Ipsum: dixit, Non faciam propter quadraginta': vers. 30, `Ne succenseatur {4} Domino meo, dixit, Non faciam, si invenero ibi triginta': vers. 31, `Suscepi ad loquendum ad Dominum meum; dixit, Non perdam propter viginti': vers. 32, `Ne quaeso succenseatur Domino meo: et dixit, Non perdam propter decem': vers. 33, `Et ivit Jehovah, quando absolvit loqui ad Abraham' Exinde constare potest quod per `tres viros, qui apparuerunt Abrahamo' significatum sit Divinum Ipsum, (t)Humanum Divinum et Sanctum procedens, et quod Trinum in se Unum sit: in sensu interno agitur hic de Jehovah quod apparuerit Domino et quod Dominus hoc perceperit, sed non per apparitionem, qualis fuit Abrahamo; nam quod tres viri visi Abrahamo, est historicum verum, sed repraesentat Divinam Perceptionem seu perceptionem ex Divino quae fuit Domino cum in humano, de qua perceptione in sequentibus agitur. @1 i desuper servo tuo.$ @2 i juxta tempus hoc vitae.$ @3 i Negavit Sarah et.$ @4 i quaeso.$ @5 i Et.$ @6 ad faciendum I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church