Arcana Coelestia (Elliott) n. 2153

Previous Number Next Number See English 

2153. `Et incurvavit se versus terram': quod significet effectum humiliationis ex gaudio inde, constat ex significatione `incurvare se' quod sit humiliare; sicut omnes affectiones interiores correspondenti sibi gestus habent in externis, seu in corporeis, qui gestus sunt effectus affectionum ut suarum causarum efficientium, ita affectio humiliationis habet humiliationem, ut et prostrationem; quod hoc {1} fuerit ex gaudio, constat, quia appercepit, ut dictum {2}, perceptionem ex Divino. De statu humiliationis Domini cum fuit in Humano, passim prius actum est, et in sequentibus hujus capitis, ex Divina Domini Misericordi agendum. @1 hic.$ @2 i est.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church