2154. Vers. 3. Et dixit, Domine mi, si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, ne quaeso transeas desuper servo tuo. `Et dixit' significat quod ita cogitavit: `Domine mi' significat Trinum in Uno: `si quae' inveni gratiam in oculis tuis' significat respectivum status Domini cum perceptionem illam animadvertit: `ne quaeso transeas desuper servo tuo significat quod impense desideraverit ne illud quod incepit percipere, transiret; `servus' est humanum apud Dominum antequam Divinum factum.