Arcana Coelestia (Elliott) n. 2161

Previous Number Next Number See English 

2161. Quod `accipiatur quaeso parum aquae' significet quo accederent seque demitterent a Divinis ad intellectualia Illius propius, non ita constare potest ex his verbis solum quod `acciperent parum aquae,' sed ex serie rerum quae in hoc versu, et earum nexu cum illis quae antecedunt et sequuntur; ex his quae in hoc versu, nusquam aliquis sciret quod `accipiatur quaeso parum aquae, et lavate pedes vestros, et incumbite sub arbore' significarent quod Divinum se demitteret propius ad perceptionis statum in quo tunc fuit Dominus, ac indueret aliquid naturale ut melius perciperet; non enim patet vestigium hujus arcani in {1} vocibus historice intellectis; sed quod usque significent illa in sensu interno, ac ita illa {2} percipiant angeli, pro certo scio; [2] exinde {3} constare potest quanta et quam alte arcana in Verbo latent; praeterea patere {4} potest (c)a significatione vocum in sensu interno, nempe ex significatione `aquae' quod sint intellectualia; (c)a significatione `pedum' quod sint naturalia; et (c)a significatione `arboris' quod sit perceptio; ex quibus intellectis, quid in sensu interno significant, a serie rerum et earum nexu cum antecedentibus et consequentibus constare potest, nempe quod illa quae dicta sunt: quod `aquae' significent scientifica et rationalia, proinde intellectualia, in Parte Prima n. (x)28, 680 ostensum est {5}; et ex perplurimis aliis locis in Verbo constare potest {6}, quae producere, prolixum nimis foret. @1 A d verbis, i vocibus.$ @2 eadem.$ @3 inde.$ @4 constare.$ @5 Before in Parte.$ @6 Before ex perplurimis.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church