Arcana Coelestia (Elliott) n. 2162

Previous Number Next Number See English 

2162. Quod `lavate pedes vestros' significet quod indueret aliquid naturale, ut in statu illo in quo tunc fuit, melius perciperet, constare potest (c)a significatione `pedum' quod sint naturalia, tum similiter ex serie rerum; quod arcana hic lateant, aliquantum constare potest ex eo quod Abrahamus precatus tres viros, ut acciperent parum aquae et lavarent pedes, utque inniterentur sub arbore, cum tamen novit quod Dominus seu Jehovah esset; etiam ex eo quod talia alioquin non memorata fuissent. [2] Quod {1} `pedes' significent naturalia, constare potest a repraesentativis in altera vita, et inde repraesentativis apud antiquissimos, ac ita in Verbo; caelestia (o)et spiritualia repraesentantur per `caput,' et per quae capitis sunt; per `pectus' et quae pectoris sunt, rationalia et quae rationalium sunt; per `pedes' et quae pedum sunt, naturalia et quae naturalium {2}; inde est quod `planta et calcaneum pedis' significet infima naturalia, de quibus videatur n. 259; et quod `calceus' omnium infima quae sordent, de quo n. 1748. [3] Similia significantur per illa quae {3} repraesentata sunt in somniis et visionibus (o)apud Prophetas, Ut statua visa Nebuchadnezzari, cujus caput aurum bonum, pectus et brachia argentum, venter et femora aes, crura ferrum, pedes ex parte ferrum et ex parte argilla; Dan. ii 32, 33;

ubi `caput' significat caelestia, quae intima, et {4} sunt aurum, ut ostensum n. 113, 1551, 1552; `pectus et brachia,' spiritualia seu rationalia, quae sunt argentum, ut ostensum n. 1551: `pedes' autem inferiora quae sunt' naturalia, quorum vera significantur per `ferrum,' et bona per `argillam seu lutum,' quod ferrum sit verum {5}, videatur n. 425, 426, et quod lutum sit bonum {6}, n. 1300, (o)utrumque hic naturale'; ita quoque sibi succedunt in regno Domini in caelis, inque Ecclesia quae est regnum Domini in terris, tum in unoquovis qui est {7} regnum Domini. [4] Similiter se habet cum visione, quae Danieli, de qua haec, Sustuli oculos meos et vidi, ecce vir unus indutus linteis, e lumbi `illius cincti auro Uphasi, et corpus sicut Tarshish, et facie (c)illius sicut aspectus fulguris, ac oculi `illius sicut lampades igni et brachia et pedes (c)illius, sicut splendor aeris levigati, x 5, 6;

per haec significantur in specie interiora Verbi quoad bona et vera `brachia et pedes' sunt ejus exteriora, quae sunt sensus litterae, quia ibi naturalia, a naturalibus enim desumpta [sunt]: praeterea quid unum quodvis significat, nempe lumbi, corpus, facies {8}, oculi, et plura qua' apud hominem, constare potest a repraesentativis in altera vita, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur ubi de Maximo Homine, qui est caelum Domini, ac de repraesentativis inde in mundo spirituum. [5] Quod legitur De Mose, Aharone, Nadab, Abihu, et septuaginta senioribus quod viderint Deum Israelis, sub Cujus pedibus erat quasi opus lapidis sapphiri, et quasi substantia caeli quoad puritatem, Exod. xxiv 9, 10, significant {9} quod viderint modo externa Ecclesiae, repraesentata in naturalibus; tum (o)etiam sensum litteralem Verbi, in quo etiam externa repraesentantur per naturalia, ut dictum; quae sunt `pedes,' sub quibus sicut opus lapidis sapphiri, et quasi substantia caeli; quod Dominus fuerit Qui illis visus, sed solum in illis inferioribus seu naturalibus constat, nam dicitur `Deus Israelis,' Quem omnia Ecclesiae repraesentabant, et omnia Verbi in sensu interno significabant; nam Dominus sistitur videndus secundum illa quae tunc significantur, sicut apud Johannem, sicut {10} vir super equo albo, ibi {11} quod significaverit Verbum, claris verbis dicitur, Apoc. xix 11, 13. [6] Animalia visa Ezechieli qua fuerunt cherubi, sunt descripti {12} quoad caelestia et spiritualia, per facies et alas, (o)ut et plura, at quoad naturalia ita, Pedes eorum, pes rectus, et planta pedum illorum, quasi planta pedis vituli, et micantes sicut splendor aeris levigati, Ezech. i 7;

quod pedes dicantur `micuisse instar aeris levigati,' hoc est, naturalia, est quia `aes' significat bonum naturale, de quo n. 425, 1551. Similiter quod apparuit Johanni, Ut Filius hominis,... cujus oculi essent sicut flamma ignis, et pedes similes chalcolibano, Apoc. i 14, 15; ii 18. Quod `pedes' significent naturalia, porro patet a sequentibus; [7] apud Johannem, Vidit {13} angelum fortem descendentem e caelo, circumdatum nube, et iris circum caput, et facies illius sicut sol, et pedes illius sicut columnae ignis; habentem in manu sua libellum apertum, et ponentem pedem suum dextrum super mare, sinistrum super terram, Apoc. x 1, 2;

per quem angelum similiter significatur Verbum: quale est in interno sensu, per `iridem circum caput, et per faciem sicut sol'; at sensus externus seu litterae, per `pedes'; `mare' sunt naturalia vera, `terra' naturalia bona; inde constat quid significat quod `posuerit pedem dextrum super mare, et sinistrum super terram.' [8] Memoratur passim in Verbo `scabellum pedum,' sed ignoratur quid in sensu interno significat; ut apud Esaiam, Dixit Jehovah, Caeli thronus Meus, et terra scabellum pedum Meorum; ubi illa domus, quam aedificabitis Mihi, et ubi ille locus quietis Meae? lxvi 1;

`caeli' sunt caelestia et spiritualia, ita intima, tam regni Domini in caelis, quam regni Domini in terris {14}, seu in Ecclesia, tum apud unumquemvis hominem qui est regnum Domini seu Ecclesia; ita {15} etiam caelestia et spiritualia in se spectata quae sunt amoris et charitatis et inde fidei, ita omnia quae sunt cultus interni, similiter omnia quae sunt sensus interni Verbi, haec sunt `caeli,' et vocantur `thronus Domini': `terra' autem sunt inferiora omnia illis correspondentia, ut sunt inferiora rationalia et naturalia, de quibus ex correspondentia etiam caelestia et spiritualia praedicantur, qualia sunt illa quae in caelis inferioribus, tum quae in Ecclesia, quaeque in cultu externo, tum quae in sensu litterali Verbi; verbo omnia quae procedunt ab internis et sistuntur in externis, haec quia naturalia, vocantur `terra', et `scabellum pedum Domini'; (m)quid caelum et terra in sensu interno [Verbi,] videatur etiam n. 82, 1733: {16} quid novum caelum et nova terra, n. 2117, 2118 fin.'; et quod homo sit exiguum caelum, n. 911, 978, 1900: [9] similiter apud Jeremiam, Obnubilat in ira Sua Dominus filiam Zionis, projicere fecit e caelis in terram decorem Israelis, et, non recordatus scabelli pedum Suorum in die irae Suae, Thren. ii 1:

tum etiam {17} apud Davidem, Exaltate Jehovam Deum nostrum, et incurvate vos scabello pedum Ipsius, sanctus Ille, Ps. xcix 5:

alibi apud eundem, Intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos scabello pedum Ipsius, Ps. cxxxii 7;

putarunt in Ecclesia repraesentativa, ita Judaei, quod domus Dei et templum esset scabellum pedum nescientes quod per `domum Dei et templum' significatus sit {18} cultus repraesentativus externus; quid interna Ecclesiae quae significabantur {19} per `caelum,' (o)seu thronum Dei, prorsus ignorabant: [10] apud eundem, Dictum Jehovae Domino meo, Sede ad dextram Meam, usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedibus tuis, Ps. cx 1; Matth. xxii 42 [A.V. 44]; Marc. xii 36; Luc. xx 42, 43;

per `scabellum pedum' hic similiter significantur naturalia, tam sensualia quam scientifica, et inde rationalia hominis, quae `inimici' dicuntur quando pervertunt cultum, et hoc ex sensu litterali Verbi; sic ut sit cultus solum in externis, et nullus seu foedus internus, de quo n. 1094, 1175, 1182 {20}; cum ita perversa sunt et foedata, vocantur `inimici'; at quia in se spectata se referunt ad cultum internum, qui cum restituitur, fiunt, ut prius dictum, tam illa quae sunt cultus externi quam quae sunt sensus litterae Verbi, `scabellum pedum': [11] apud Esaiam, Gloria Libani ad te veniet; abies, taeda, buxus simul, ad decorandum locum sanctuarii Mei, et locum pedum Meorum honorabilem reddam, lx 13;

ibi agitur de regno Domini et Ecclesia, cujus caelestia spiritualia sunt `gloria Libani seu cedri,' caelestia autem naturalia sunt `abies, taeda, buxus,' sicut etiam alibi in Verbo; ita quae externa cultus sunt, de quibus dicitur quod `locum pedum Meorum honorabilem reddam,' qui non honorabilis fieri potest per abietem, taedam, buxum, sed per illa quae significant; [12] quod `pedes' illa significent, constat quoque ex repraesentativis in Ecclesia Judaica, ut per quod Lavarent Aharon et filii ejus manus et pedes, antequam intrarent in tabernaculum {21}, Exod. xxx 19, 20; xl 31, 32;

quae quod repraesentaverint arcana, nullus non videre potest, nam quid lavatio manuum et pedum nisi externum quid, quod nihil facit nisi internum sit mundum et purum? (m)Nec internum per lavationem illam mundari et purificari potest; sed quia omnes ritus istius Ecclesiae significabant interna quae sunt caelestia et spiritualia, ita hic quoque, nempe munditiem {22} externi cultus, qui tunc mundus est quando in externo internus est {23}; inde lavacra eorum fuerunt ex aere, ut quoque magnum {24} illud quod `mare aeneum' dictum, cum decem labris minoribus ex aere, circa templum Salomonis, 1 Reg. vii 23, 38; quia `aes" repraesentabat bonam externi cultus, quod idem est ac bonum naturale, de qua `aeris' significatione videatur n. 425, 1551. [13] Similiter repraesentativam fuit quod Vir, in quo esset fractura pedis aut fractura manus,... e semine Aharonis, non accederet ad offerendum ignita Jehovae, Lev. xxi 19, 21;

per `fractos pedibus (o)et manibus repraesentabantur illi qui in cultu perverso externo sunt; [14] quod `pedes' significent naturalia, patet etiam alibi passim apud Prophetas, ut (o)prophetica haec apud Mosen, Benedictus prae filiis Asher, sit acceptus fratrum suorum, et intingens in oleam pedem suum, ferrum et aes calcei tui, Deut. xxxiii 24, 25;

haec nulli intellecta erant nisi sciatur quid in sensu interno significant oleum, pes, ferrum, aes, calceus; quod `pes' sit naturale, `calceus' adhuc inferius naturale, quale (o)est sensuale corporeum, videatur {25} n. 1748; et quod `oleum' sit caeleste, n. 886; `ferrum' verum naturale, n. 425, 426; et `aes' bonum naturale, n. 425, 1551, inde patet quid involvunt: [15] apud Nahum, Jehovae in procella et tempestate via, et nubes pulvis pedum Ipsius, 1 3;

ubi `pulvis pedum' significat naturalia et corporea quae apud hominem, ex quibus nubes. Idem etiam apud Davidem significatur per haec, Jehovah inclinavit caelos, atque descendit, et caligo sub pedibus Ipsius, Ps. xviii 10 [A.V. 9]. [16] Quando bona et vera fidei per naturale lumen, ut vocant, pervertuntur, in Verbo describitur per pedes, et ungulas {26} bestiae, quibus turbantur aquae, et quibus cibi proculcantur, ut apud Ezechielem, Prodiisti in flumina, et turbasti quas pedibus tuis, et proculcavit flumina earum;... perdam omnem bestiam ejus desuper aquis multis, et non conturbabit eas pes hominis amplius, nec ungula bestiae, xxxii 2, 13;

agitur hic de Aegypto per quam quod significatae sint scientiae, ostensum est n. 1164, 1165, 1462; ita per `pedes et ungulas, quibus turbantur flumina et aquae,' scientifica ex sensualibus et ex naturalibus, ex quibus ratiocinantur de arcanis fidei, nec prius quam per illa capiuntur, credunt, quod est nusquam credere, nam quo magis ratiocinantur tales, eo minus credunt; videantur quae n. 128-130, 215, 232, 233, 1072, 1385. Ex his omnibus nunc patet quod per `pedes' in Verbo significentur naturalia; sed quid significatur amplius, ex serie rerum patet. @1 i itaque.$ @2 quae infra illa sunt, ut sunt rationalia, et quae rationalium, per pectus, et quae pectoris sunt; quae autem adhuc inferiora sunt, ut sunt naturalia, per pedes, et quae pedum sunt.$ @3 i prophetis.$ @4 quae.$ @5 de ferro.$ @6 de luto.$ @7 in quo.$ @8 In the citation preceding `facies... fulguris' was a later insertion, hence A omits facies here.$ @9 significarunt.$ @10 ut.$ @11 sic.$ @12 i etiam.$ @13 Johannes vidit.$ @14 Ipsius in terra.$ @15 tum.$ @16 A has this clause after 1900.$ @17 Similiter.$ @18 significetur.$ @19 significantur.$ @20 i et alibi.$ @21 tentorium.$ @22 munditiem, et quidem.$ @23 sit.$ @24 A had mare aeneum ad templum Salomonis, quia aes... but alters to quoque, omitting minoribus and with ad for circa.$ @25 ostensum est.$ @26 pedem et ungulam.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church