Arcana Coelestia (Elliott) n. 2171

Previous Number Next Number See English 

2171. `Festinavit Abraham versus tentorium ad Sarah': quod significet rationale bonum Domini conjunctum vero Ipsius, constat ex repraesentatione `Abrahami,' tum `Sarae,' et a significatione `tentorii,' de qua mox. Sicut omnia et singula se habent ad rem de qua agitur in sensu interno, ita haec, nempe ad perceptionem Divinam in illo venit Dominus, cum esset in perceptione humani; sed qui ignorant quid perceptio, nec scire possunt quomodo se cum perceptione habet, minus quod detur perceptio interior magis et magis, nempe perceptio naturalis, tum perceptio rationalis, demum perceptio interna quae Divina {1} et sola fuit Domino; qui in perceptione sunt, ut angeli, sciunt quam optime in qua sunt, num in naturali, vel in rationali, vel in interiore adhuc, quae illis est Divina; quid non Dominus, Cui fuit perceptio ab Ipso Supremo et Infinito Divino, de qua n. 1616 ad fin., 1791, in qua nusquam aliqui angeli, nam in illos influit perceptio a Supremo aut Infinito Divino Domini per Humanum Ipsius Essentiam: quod describatur perceptio Domini, causa est quia cum fuit in Humano: ita notum Ipsi factum quomodo in Ipso uniretur Divinum Ipsum: Humanum Divinum, et Sanctum procedens, dein quomodo Rationale Ipsius fieret Divinum, demum quale sit genus humanum, quod per Ipsum, hoc est, per unionem Humanae Essentiae cum Divina in Ipso: salvaretur; de quibus in hoc capite agitur; propter haec describitur {2} primum perceptio Domini, tum etiam propter ipsam unitionem quae fieret. @1 quae.$ @2 i hic.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church