2172. Quod `Abraham' sit hic Dominus in illo statu quoad bonum, constat ex repraesentatione `Abrahami'; Abraham repraesentat Dominum in humano quando loquitur cum Jehovah, ut hic, sicut etiam prius n. 1989, ubi repraesentabat Dominum in illo statu et in illa aetate, quia tunc etiam cum Jehovah locutus [o]est; alioquin repraesentat `Abraham" Divinum Bonum Domini, et `Sarah' Divinum Verum, inde {1} nunc rationale bonum. @1 hic.$