Arcana Coelestia (Elliott) n. 2187

Previous Number Next Number See English 

2187. `Et comederunt': quod significet communicationem sic, constare potest a significatione `comedere' quod sit communicari, tum conjungi, quod ex Verbo quoque patet {1}: quod `comederent sanctificata sacrificiorum, in loco sancto, Aharon, filii ejus, Levitae, tum populus,' nihil aliud significavit quam communicationem, conjunctionem, et appropriationem, ut dictum ad locum Lev. vi 9, 10, supra n. 2177; erat enim cibus caelestis et spiritualis qui significabatur per sanctificata quae comedebant, ita appropriatio ejus. Sanctificata erant ex sacrificiis quae non adolebantur super altari, et comedebantur vel a sacerdotibus, vel a populo qui obtulit, ut constare potest a pluribus locis, ubi de sacrificiis agitur; quae comederentur a sacerdotibus, Exod. xxix 32, 33; Lev. vi 9, 19 [A.V. 16, 26]; vii 6, 15, 16, 18; viii 31; x 12, 13; Num. xviii 9-11: quae comederentur a populo, Lev. xix 5, 6; Deut. xii 27; xxvii 7, et alibi: et quod immundi non comederent de illis, Lev. vii 19-21; xxii 4-7 convivia illa fiebant in loco sancto, juxta altare, vel ad ostium, aut in atrio tentorii; nec aliud significabant quam communicationem, conjunctionem et appropriationem bonorum caelestium; nam per illa repraesentabatur cibus caelestis; quid cibus caelestis, videatur n.56-58, 680, 681, 1480, 1695; et dicebantur omnia illa `panis,' per quem quid significatur, videatur supra n. 2165; simile repraesentabatur per quod `Aharon et filii ejus comederent panes propositionis seu facierum in loco sancto'; [2] Lev. xxiv 9; lex pro naziraeo {2} lata quod (c)Ex omni quod ex uva, unde vinum, ab acinis usque ad cutem, diebus naziraeatus sui non comederet, Num. vi 4, erat quia `naziraeus' repraesentabat caelestem hominem, et caelestis homo talis est, ut spiritualia ne quidem nominare velit, ut in Parte Prima n. 202, 337, 880 ad fin., 1647 videatur; et quia `vinum' et `uva,' tum quicquid ex uva significabat spirituale, inde naziraeo prohibitum fuit de illis comedere, hoc est, communicationem cum illis habere, se illis conjungere, ac sibi illa appropriare: [3] simile per `comedere' intelligitur apud Esaiam, Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite; et ite, emite absque argento, et absque pretio, vinum et lac: quare appenditis argentum pro non pane, et laborem pro non ad satietatem? audite audiendo ad Me, et comedite bonum, et deliciabitur in pinguedine anima vestra, lv 1, 2:

tum quoque quod apud Johannem, Qui vincit, dabo ut comedat de arbore vitae, quae est in medio Paradisi Dei, Apoc. ii 7;

`arbor vitae' est ipsum caeleste, et in supremo sensu Ipse Dominus quia ab Ipso omne caeleste, hoc est, omnis amor et charitas; ita `comedere de arbore vitae' est idem ac manducare Dominum; (c)et `manducare Dominum' est donari amore et charitate, ita illis quae sunt vitae caelestis; sicut Ipse Dominus loquitur apud Johannem, Ego sum panis vivens, qui e caelo descendit, si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum; qui manducat Me, ille vivet per Me, vi 51, 57:

sed dixerunt, Durus est hic sermo;... verum dixit Jesus, Verbo quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, ibid. vers. 60, 63;

inde patet quid per `comedere' intelligitur in Sacra Cena, Matth. xxvi 26-28; Marc. xiv 22, 23; Luc. xxii 19, 20, nempe communicationem habere, conjungi, et appropriare sibi. [4] Inde (t)etiam liquet quid intelligitur {3} per quod Dominus dixit, Quod multi ab oriente et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, Isaco et Jacobo, Matth. viii 11;

non quod cum illis in regno Dei comesturi sint, sed quod fruituri bonis caelestibus, quae per `Abrahamum, Isacum et Jacobum' significantur; nempe caelestibus amoris tam intimis, quae sunt `Abrahamus,' quam inferioribus quae sunt media, ut sunt rationalis, quae sunt `Isacus,' et adhuc inferioribus quae sunt caelestia naturalia, qualia sunt in primo caelo, quae per `Jacobum' intellecta sunt; haec sunt sensus interni bonum verborum; quod haec `Abrahamus, Isacus et Jacobus' sint, videatur n. 1893, et ubivis alibi ubi de illis agitur; nam sive dicatur, frui caelestibus illis, sive dicatur frui Domino, Qui per illos repraesentatur, idem est, nam a Domino omnia illa, et Dominus est Omne in omnibus illorum. @1 confirmari possit.$ @2 naziraeis.$ @3 significatur.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church