2188. Vers. 9. Et dixerunt ad illum, Ubi Sarah uxor tua? et dixit, Ecce in tentorio. `Dixerunt ad illum, Ubi Sarah uxor tua?' significat rationale verum, quod tunc non apparuit quia in bono rationali fuit: `et dixit, Ecce in tentorio' significat quod in sancto.