22. Vers. 5. Et fuit vespera, et fuit mane, dies primus. Quid vespera et quid mane, inde jam noscitur. 'Vespera' est omnis status praecedens, quia umbrae, seu falsitatis et nullius fidei; 'mane' est omnis status sequens, quia lucis, seu veritatis et cognitionum fidei 'Vespera' in genere significat omnia quae propria sunt hominis; 'mane' autem quae sunt Domini; ut per Davidem,
Spiritus Jehovae locutus est in me, et sermo ipsius super lingua mea; dixit Deus Israelis, mihi locutus est Petra Israelis,...Ille sicut lux mane, dum oritur sol, mane non nubes, dum a splendore, a pluvia, herba tenera e terra, 2 Sam. xxiii 2-4.
Quia 'vespera' est quando nulla fides, et 'mane' quando fides, Adventus Domini in mundum appellatur 'mane,' et tempus quando venit, quia tunc nulla fides, appellatur 'vespera'; apud Danielem, Sanctus dixit ad me, Usque ad vesperam, cum fit mane, bis mille et trecenta, {x}viii 14, 26. Similiter accipitur 'mane' pro omni adventu Domini, in Verbo, ita est vox novae creationis.