Arcana Coelestia (Elliott) n. 23

Previous Number Next Number See English 

23. Quod 'dies' pro ipso tempore accipiatur, nihil communius est in Verbo; ut apud Esaiam, Propinquus est dies Jehovae....Ecce dies Jehovae venit.... Caelum commovebo, et contremiscet terra e loco suo,...in die excandescentiae irae Meae....Propinquum ad veniendum est tempus ipsius, et dies ejus non protrahentur, xiii 6, 9, 13, 22:

et apud eundem prophetam, In diebus antiquitatis antiquitas ejus....Fiet in die illo oblivioni tradetur Tyrus septuaginta annis, juxta dies regis unius, xxiii 7, {x}15. Quia 'dies' pro tempore, etiam pro statu istius temporis accipitur, ut apud Jeremiam, Vae nobis, quia declinavit dies, quia extenderunt se umbrae vesperae, vi4:

et apud eundem prophetam, Si irritum reddideritis foedus Meum diei, et foedus Meum noctis, ut non sit diurnum, et nox in tempore suo, xxxiii 20, 25;

tum, Renova dies nostros, sicut antiquitus, Thren. v 21.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church