2219. `Prospexerunt ad facies Sodomae': quod significet statum humani generis, constat a significatione `prospicere ad facies,' et hic `ad facies Sodomae'; per `facies' significantur {1} `omnia interiora hominis, tam mala quam bona, ex causa quia illa elucent ex facie, ut in Parte Prima n. 358 ostensum, hic itaque `facies' quia praedicantur de Sodoma, significant interiora mala quae sunt amoris sui, quae mala in genere per `Sodomam' intelliguntur, ut a mox sequentibus patebit. Quod omnium {2} pessima mala ex amore sui originem trahant, est quia amor sui est destructivus societatis humanae, ut ostensum supra n. 2045, et {3} destructivus societatis caelestis, n. 2057; et quia perversitas generis humani inde cognoscitur, hic per `facies Sodomae' significatur status generis humani. [2] Ostensum praeterea est in Parte Prima variis in locis qualis amor sui est {4}, quod nempe prorsus contrarius sit ordini in quem creatus est homo; homini prae {5} bestiis rationale datum est, ob finem ut quisque alteri bene velit et bene faciat, sic in particulari ut in communi, hic est ordo in quem creatus est homo; proinde est amor in Deum et amor erga proximum, quae vita foret hominis, per quam distingueretur a brutis animalibus; hic etiam est ordo caeli, in quo foret cum {6} vivit in mundo {7}, et sic in regno Domini; ac in idem transiret, cum exuit corpus quod ei inserviit super terra, (c)et ibi in statum continue perfectiorem caelestem assurgeret: [3] sed amor sui est primarium, immo unicum quod destruit haec, non ita amor mundi, nam hic quidem spiritualibus fidei, sed amor sui caelestibus amoris e diametro oppositus est; (t)qui enim se amat, omnes alios non amat, sed quoscumque qui illum non colunt, destruere conatur, nec alicui bene vult et bene facit, nisi qui in illo est, aut {8} (x)captari potest, ut in illo sit, sicut quoddam ejus cupiditatibus et phantasiis quasi inoculatum'; inde patet quod ex amore sui (o)scaturiant omnia odia, (o)omnes vindictae (o)et crudelitates, tum {9} omnes infames simulationes et doli, ita omnia nefanda contra ordinem societatis humanae, et contra ordinem societatis caelestis: [4] (o)quin immo tam nefandus est amor sui ut cum vincula ei relaxantur, hoc est, cum `ei datur' copia exspatiandi, etiam apud eos qui infimae sortis sunt, ruat ita ut non solum dominari velit super proximos et vicinos, sed etiam super universum, immo super ipsum Supremum Divinum, quod quidem ignorat homo quia in vinculis non ita sibi notis tenetur, sed quantum haec vincula, ut dictum, {10} remittuntur, tantum ruit; quod a multa experientia in altera vita mihi scire datum est: {11}quia in amore sui illa latent, etiam illi qui in amore sui sunt et non donati vinculis conscientiae, prae omnibus aliis odio habent Dominum,(m) {12} ita omnia vera fidei, nam haec sunt ipsae leges ordinis in regno Domini; haec tales respuunt ita ut abominentur, quod etiam se manifestat coram in altera vita(n); hic amor etiam est caput serpentis, quod semen mulieris, hoc est, Dominus proculcat {13}, de quo videatur in Parte Prima, n. 257. [5] Sed amor sui non est semper ille qui in externa forma apparet sicut fastus et superbia, quandoque enim ii {14} possunt charitate habere proximum; `quibusdam enim tale externum connascitur, et a quibusdam in aetate puerili adsciscitur, sed postea subjugatur {15}, remanente usque externo; sed sunt illi qui alios prae se contemnunt ac prae se nihili faciunt, nec commune bonum quicquam curant nisi sit pro illis et ii quasi sint illud; imprimis qui omnes illos qui sibi non favent et serviunt, odio habent, illos persequuntur, et quantum possunt, deprivant possessionibus, honore, fama, immo vita; qui talia spirant animo, illi sciant quod in amore sui sint prae aliis. @1 i in Verbo.$ @2 omnia.$ @3 i quia.$ @4 sit.$ @5 i enim.$ @6 dum.$ @7 terra.$ @8 hoc est, in ejus amoris cupiditatibus, sicut pars ei quasi insita ejusque affectionibus mali et phantasiis sicut inoculata.$ @9 verbo omnia mala flagitia et abominationes.$ @10 i ei.$ @11 i et.$ @12 A has in margin ita vera fidei, quae respuunt usque ut abominentur, hoc etiam nescit homo, sed in altera vita, hoc quoque se coram manifestat.$ @13 conculcat, as Sch., but 257 has proculcat.$ @14 hi.$ @15 nam aliquibus connascitur, ab aliquibus in aetate puerili adsciscitur, sed postea ipse amor sui subjugatur (in margin).$