Arcana Coelestia (Elliott) n. 2220

Previous Number Next Number See English 

2220. Quod `Sodoma' sit omne malum ex amore sui, constat ex significatione `Sodomae' in Verbo; tametsi in capite sequente appareat sicut per `Sodomam' significetur malum pessimi adulterii, usque tamen per eam in sensu interno, nihil aliud quam malum ex amore sui significatur; in Verbo etiam abominationes ex amore sui scaturientes, per adulteria diversi generis repraesentantur. Quod `Sodoma' significet in genere omne malum ex amore sui, et `Amora' omne falsum inde, in Parte Prima n. 1212, 1663, 1682, 1689 ostensum est; et porro constare potest ex his locis in Verbo: apud Jeremiam, Gladius super Chaldaeos,... et super habitatores Babelis,... juxta eversionem Dei, Sodomam et Amoram, et vicinas ejus, dictum Jehovae, Non habitabit ibi vir, et non commorabitur in ea filius hominis, l 35, 40;

agitur ibi de illis qui significantur per `Chaldaeos,' qui sunt in quorum cultu falsum profanum, [est,] ut prius n. 1368 ostensum; tum de (c)illis qui per `Babelem,' qui sunt in quorum cultu est malum profanum, n. 1182, 1326; illorum damnatio describitur per eversionem Sodomae, hoc est, mali in genere, et per eversionem Amorae, hoc est, falsi in genere, quia etiam in illorum cultu est malum amoris sui et falsum inde: [2] apud Amos, Subverti vos juxta eversionem Dei, Sodomam et Amoram, et facti sicut torris erutus ex incendio, iv 11;

ubi de Samaria, per quam significatur perversa Ecclesia spiritualis quae quoad mala in genere contra bona charitatis vocatur `Sodoma' et quoad falsa in genere contra vera fidei vocatur `Amora'; et quoad utrumque, hic ut prius, `eversio Dei': apud Zephaniam, Moab sicut Sodoma erit, et filii Ammonis sicut Amora, locus derelictus urticae, et fovea salis, et desolatio usque in aeternum:... hoc illis propter superbiam eorum, quod opprobrio affecerunt, et dilatarunt super populum Jehovae Zebaoth, ii 9, 10;

ubi `Sodoma' pro malo ex amore sui, et `Amora' pro falso inde, de quibus hic praedicatur `desolatio,' sicut prius eversio; `superbia' est amor sui; `opprobrio afficere populum Jehovae Zebaoth' est malum inferre veris, et `dilatare super populum' est falsum: [3] apud Ezechielem, Soror tua major Samaria, ipsa et filiae ejus, habitans administram tuam; et soror tua minor prae te, habitans a dextra tua, Sodoma et filiae ejus:... non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiae ejus, quemadmodum fecisti tu et filiae tuae: ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et securitas otii, fuit illi et filiabus ejus, et manum miseri et egeni non confirmavit; et elatae factae sunt, et fecerunt abominationem coram Me {1}, xvi 46, 48-50;

agitur ibi de abominationibus Hierosolymae, et describitur per Samariam et Sodomam, per `Samariam' quoad falsa loco Amorae, et per `Sodomam' quoad mala; et dicitur quid in specie per `Sodomam' significatur; nam ait `haec fuit iniquitas Sodomae,' nempe quod amor sui, qui significatur ibi per `superbiam'; qui quod aversati bona charitatis, significatur per `saturitatem panis'; et quod in illis acquieverint, significatur per `securitatem otii'; et {2} quod illis non misericordia, describitur per quod `non confirmaverint manum miseri et egeni'; et quod omnes cupiditates inde sint amore sui imbutae, per quod `elatae factae filiae'; (t)cupiditates sunt `filiae'; [4] inde constat manifeste quid Sodoma, (m)ita quod non sit secundum sensum historicum in capite sequente, sed quod per illum ibi significentur in sensu interno talia quae hic apud Prophetam describuntur, nempe quae sunt amoris sui(n); (o)sed Sodoma (t)mitius hic describitur quia de abominationibus Hierosolymae agitur, quod hujus fuerint majores quam Sodomae {3}; ut patet quoque a Domini verbis apud Matthaeum, Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomae et Amorae {4} in die judicii quam urbi illi, x 15; Marc. vi 11; Luc x 12:

apud Johannem, Corpora eorum super platea urbis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, Apoc. xi 8;

ibi quod per `Sodomam' non intelligatur Sodoma nec per `Aegyptum' Aegyptus constat, nam dicitur quod `vocetur spiritualiter Sodoma et Aegyptus'; `Sodoma' pro omni malo ex amore sui, et `Aegyptus,' loco Amorae, pro omni falso inde. @1 te AI, but Heb. and A.E. 653 have Me.$ @2 tum.$ @3 i nam gradus dantur malorum et falsorum ex amore sui, but d et falsorum ex amore sui.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church