Arcana Coelestia (Elliott) n. 222

Previous Number Next Number See English 

222. Quod 'occultare se a facie Jehovae' sit timere dictamen, sicut solent conscii mali, constat a responso eorum vers. 10 ubi haec, 'Vocem Tuam audivi in horto, et timui, quia nudus.' 'Facies Jehovae' seu Domini est misericordia, pax, et omne bonum, ut constat clare a benedictione, Lucere faciat Jehovah facies Suas ad te, et misereatur tui: elevet Jehovah facies Suas ad te, et ponat tibi pacem, Num. vi 25, 26:

et apud Davidem, Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; lucere faciat facies Suas nobis, Ps. lxvii 2 [A.V. 1]:

et alibi, Multi dicentes, Quis videre nos faciet bonum? attolle super nos lucem facierum Tuarum, Jehovah, Ps. iv 7, 8 [A.V. 6, 7]:

misericordia Domini appellatur ideo angelus facierum, apud Esaiam, Misericordias Jehovae memorare faciam,...retribuit eis secundum misericordias Suas, et secundum multitudinem misericordiarum Suarum,...et factus iis in Salvatorem; in omni angustia eorum, {1}non angustia, et angelus facierum Ipsius salvavit eos, propter amorem Ipsius, et propter clementiam Ipsius Ipse redemit eos, lxiii 7-9. @ 1 S. here translates the reading of Heb. text, in n. 6280 he has the Heb. marginal reading Ipsi angustia. See R.V. and the marginal note.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church