Arcana Coelestia (Elliott) n. 223

Previous Number Next Number See English 

223. Cum Domini facies sit misericordia, pax et omne bonum, constat quod nusquam aliquem quam ex misericordia aspiciat; quod nusquam ab aliquo faciem avertat; sed quod homo sit cum malo, qui suam faciem avertit; ut a Domino per Esaiam dictum, Iniquitates vestrae sunt, quae separant inter vos, et inter Deum vestrum; et peccata vestra abscondere faciunt facies vobis, lix 2. Ita quoque hic, quod 'occultaverint se a facie Jehovae, quia nudi.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church