2234. Quod `via' sit doctrina, constat a significatione `viae'; via praedicatur in Verbo de veris, quia vera ducunt ad bonum et procedunt a bono, ut constare potest a locis allatis in Parte Prima n. 627; et quia via praedicatur de illis, est `via' doctrina, quia doctrina in uno complexu omnia illa comprehendit quae ducunt ad bonum, hoc est, ad charitatem.