2235. Quod `justitia' sit de bono, et `judicium' de vero, constare potest (c)a significatione `justitiae' et a significatione `judicii': pluries in Verbo justitia et judicium simul nominantur, sed quid in sensu interno significant, nondum notum est; in sensu proximo justitia praedicatur de justo, et judicium de recto; justum est cum aliquid judicatur ex bono, et hoc secundum conscientiam; rectum autem cum judicatur ex lege, et sic ex justo legis, ita quoque secundum conscientiam, quia lex illi pro nomina est; in sensu autem interno est justitia quod ex bono, et judicium quod ex vero; bonum est omne quod est amoris et charitatis, verum est omne quod est fidei inde; (m)verum ducit essentiam suam a bono, et vocatur verum ex bono, sicut fides ex amore, ita (o)quoque judicium (c)a justitia.(n) Quod justitia et judicium illa {1} significent, constat ex his locis in Verbo; [2] apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Facite judicium et justitiam; et eripite spoliatum e manu oppressoris:... vae aedificanti domum suam in non justitia, et hyperoa sua in non judicio.' pater tuus nonne comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam? tunc bonum illi, xxii 3, 13, 15;
judicium pro illis quae (o)sunt veri, et `justitia' quae sunt boni: apud Ezechielem, Si impius reversus fuerit a peccato suo, et fecerit judicium et justitiam,... omnia peccata ejus quae peccavit non memorabuntur ei, judicium et justitiam fecit, vivendo vivet; enim revertendo se impio ab impietate sua, et fecerit judicium et justitiam, propter illa is vivet,(n) xxxiii 14, 16, 19;
similiter `judicium' pro vero quod est fidei, et `justitia' pro bono quod est charitatis: [3] apud Amos, Fluat sicut aquae judicium, et justitia sicut fluvius fortis, v 24;
similiter: apud Esaiam, Sic dixit Jehovah, Custodite judicium, et facile justitiam, quia propinqua salus Mea ad veniendum, et justitia Mea ad revelandum se, lvi 1:
apud eundem, Paci non erit finis, super throno Davidis et super regno Ipsius, ad stabiliendum illud, et ad sciendum illud in judicio et justitia, a nunc et usque in aeternum, ix 6;
pro quod in veris fidei, et in bonis charitatis: apud eundem, Exaltatus Jehovah, quia inhabitat altum, implevit Zionem judicio et justitia, xxxiii 5;
`judicium' pro fide, `justitia' pro amore, `Zion' pro Ecclesia; praecedit judicium quia per fidem amor, at cum praecedit justitia, est quod ex amore fides; sicut apud Hosheam, Desponsabo te Mihi in aeternum, et desponsabo te Mihi in justitia et judicio, et in misericordia et in miserationibus, et desponsabo te Mihi in fide, et cognosces Jehovam, ii 19, 20;
ubi `justitia' praecedit, sicut etiam `misericordia' quae sunt amoris, et sequitur `judicium,' sicut etiam `miserationes' quae sunt fidei ex amore; utcumque vocatur fides seu fidelitas: [4] apud Davidem, Jehovah, in caelis est misericordia Tua, veritas Tua usque ad aetheres; justitia Tua sicut montes Dei, judicia Tua abyssus magna, Ps. xxxvi 6, 7 [A.V. 5, 6];
ibi `et' misericordia et justitia similiter sunt amoris, ac veritas et judicia sunt fidei: apud eundem, Veritas e terra germinet, et justitia e caelo prospiciat; Jehovah dabit bonum, et terra nostra dabit proventum suum, Ps. lxxxv 12, 13 [A.V. 11, 12];
ibi veritas quae fidei pro judicio, et justitia pro amore seu misericordia: apud Zachariam, Adducam eos, et habitabunt in medio Hierosolymae, et erunt Mihi in populum, et Ego ero iis in Deum in veritate et in justitia, viii 8;
inde etiam patet quod `judicium' sit verum, et `justitia' bonum, quia loco judicii hic veritas: similiter apud Davidem, Qui ambulat {2} integer, et operans justitiam, et loquens veritatem, Ps. xv 2. [5] Fides quia est charitatis, seu verum quia est boni, inde vera boni passim vocantur `judicia justitiae,' et sic (o)judicia paene simile significant ac praecepta, ut apud Esaiam, Me die die quaerant, et scientiam viarum Mearum desiderent, quasi gens quae justitiam facit, et judicium Dei sui non derelinquit: interrogent Me judicia justitiae, appropinquationem Dei desiderent, lviii 2:
quod praecepta, apud Davidem, Septies in die laudavi Te super judiciis justitiae Tuae, omnia praecepta Tua justitia, Ps. cxix 164, 172. (m)De Domino imprimis dicitur quod faciat judicium et justitiam, cum {3} hominem e novo creat, ut apud Jeremiam, De {4} hoc glorietur qui gloriatur, intelligere et nosse Me, quod Ego Jehovah faciens misericordiam, judicium et justitiam in terra quia in illis beneplacet Mihi, ix 23;
ibi {5} misericordia quae est amoris, describitur per `judicium et justitiam' apud eundem, Suscitabo Davidi germen justum, et regnabit rex, et intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam in terra, xxiii 5; xxxiii 15(n) [6] hinc apud Johannem, Si abivero, mittam Paracletum ad vos, cumque venerit ille arguet mundum de peccato, [et] de justitia, et de judicio: de peccato quod non credunt in Me; de justitia quod ad Patrem Meum abeo, et non amplius videbitis Me; de judicio, quod princeps hujus mundi judicatus est, xvi 7-11;
`peccatum' ibi pro omni infidelitate; quod `arguet de justitia' est de omni quod est contra bonum, cum tamen Dominus Humanum univit Divino ut salvaret mundum {6}, quod est quod `ad Patrem abeo et non videbitis Me amplius'; `de judicio' est de omni quod est contra verum, cum tamen dejecta sunt {7} mala in sua inferna, ut illa non `possint amplius' damnum inferre, quod est quod `princeps mundi judicatus est' {8}: in genere quod `arguet de peccato, justitia et judicio' est quod de omni infidelitate contra bonum et verum, ita quod nulla charitas et fides, nam per justitiam et judicium intellecta fuit antiquis temporibus quoad Dominum omnis misericordia et gratia, et quoad hominem omnis charitas et fides. @1 haec.$ @2 Ambulans.$ @3 i quia dat omnia quae sunt fidei et amoris.$ @4 In.$ @5 ubi$ @6 omnes.$ @7 sint.$ @8 sit.$