Arcana Coelestia (Elliott) n. 2324

Previous Number Next Number See English 

2324. `Et Lot sedens in porta Sodomae': quod significet illos qui in bono charitatis sunt at in cultu externo, qui hic sunt `Lot,' qui inter malos sed separati ab illis, quod est `sedere in porta Sodomae,' constare potest a repraesentatione `Loti,' et a significatione `portae,' tum `Sodomae.' A repraesentatione Loti: `Lot' quando fuit cum Abrahamo, repraesentavit sensuale Domini, ita Ipsius Externum, ut in Parte Prima, n. 1428, 1434, 1547 ostensum; nunc cum separatus est ab Abrahamo, non amplius retinet repraesentationem Domini, sed repraesentationem eorum qui apud Dominum sunt, nempe externum hominem Ecclesiae, qui sunt illi qui in bono charitatis sunt at in cultu externo; immo Lot in hoc capite non solum repraesentat externum hominem Ecclesiae, seu quod idem, Ecclesiam externam, qualis est in principio, sed etiam qualis est in progressu, tum quoque in fine; finis illius Ecclesiae est qui significatur per `Moabum et filium Ammonis,' ut a sequentium serie, ex Divina Domini Misericordia constabit; in Verbo commune est quod unus repraesentet plures status qui succedunt, qui describuntur per vitae ejus successivos actus. A significatione `portae': porta est per quam intratur in urbem, et per quam exitur ab urbe, proinde `sedere in porta' significat hic quidem esse apud malos, sed usque separatum esse ab illis, sicut solent homines Ecclesiae qui in bono charitatis sunt; ii tametsi cum malis sunt, usque sunt ab illis separati, non quoad societatem civilem sed quoad vitam spiritualem. Quod `Sodoma' significet malum in genere, seu quod idem {1}, malos, imprimis intra Ecclesiam, supra n. 2322 dictum. @1 i est.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church