Arcana Coelestia (Elliott) n. 2325

Previous Number Next Number See English 

2325. `Et vidit Lot': quod significet conscientiam, nempe eorum qui in bono charitatis sunt at in cultu externo, constare potest a significatione `videre'; `videre' in Verbo significat intelligere, videatur n. 897, 1584, 1806, 1807, 2150; in sensu autem interno significat fidem habere, de qua ejus significatione, ex Divina Domini Misericordia, ad vers. 32 {1}, xxix Gen. dicetur. Quod hic conscientiam, inde est quia qui fidem, etiam conscientiam habent, illa ab hac inseparabilis est: et quidem ita inseparabilis, ut sive dicas fidem sive conscientiam: perinde sit: per fidem intelligitur fides per quam charitas, et quae ex charitate, ita ipsa charitas, nam fides absque charitate nulla fides est et sicut fides non dabilis est absque charitate, ita nec conscientia. @1 This verse refers to Reuben. In n. 3861, 3862, 3863 S. states that Reuben is named from `he saw.'$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church