2328. Vers. 2. Et dixit, Ecce quaeso Domini mei, declinate quaeso ad domum servi vestri, et pernoctate, et lavate pedes vestros, et mane eatis, et eatis in viam vestram; et dixerunt, Non, quia in platea pernoctabimus. `Et dixit, Ecce quaeso Domini mei' significat interiorem agnitionem et confessionem Divini Humani et Sancti procedentis Domini: `declinate quaeso ad domum servi vestri, et pernoctate' significat invitationem ut apud se mansionem habeat; `ad domum servi vestri' est in bono charitatis: `et lavate pedes vestros' significat applicationem ad ejus naturale: `et mane surgatis, et eatis in viam vestram' significat confirmationem sic in bono et vero: `et dixerunt, Non' significat dubitationem quae solet esse tentationis: `quia in platea pernoctabimus' significat quod ex vero quasi vellet judicare.