Arcana Coelestia (Elliott) n. 2329

Previous Number Next Number See English 

2329. `Dixit, Ecce quaeso Domini mei': quod significet interiorem agnitionem et confessionem Divini Humani et Sancti procedentis Domini, constat ex agnitione et humiliatione, de qua mox prius; hic confessio immediate sequitur, (s)nam confessio est quod dicat, `ecce quaeso Domini mei': confessio interior est cordis, et existit in humiliatione et simul in affectione boni; confessio autem exterior est oris et existere potest in ficta humiliatione, et in ficta affectione boni, quae est nulla, ut apud eos qui confitentur Dominum sui honoris seu potius sui cultus, ac sui lucri causa; ii quod confitentur ore, negant corde.' [2] Quod dicatur in plurali, Domini mei {1}, est ex eadem causa ex qua in (t)praecedente capite dicuntur tres viri, quia sicut ibi `tres' significant Ipsum Divinum, Humanum Divinum et Sanctum procedens, ita hic `duo' significant Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini, ut supra dictum est; illa quod unum sint, unicuique intra Ecclesiam notum est; et quia unum sunt, etiam in sequentibus nominantur in singulari, ut vers. 17 `Fuit, cum educerent ii illos, et dixit, Eripe te super anima tua': vers. 19 `Ecce quaeso invenit servus tuus gratiam in oculis tuis, et magnam fecisti misericordiam tuam, quam fecisti mecum': vers. 21 `Et dixit ad eum, Ecce acceptavi faciem tuam etiam quoad verbum hoc, quod non evertam urbem': vers. 22 `Quia non possum facere quicquam, usque venire te illuc.' [3] Quod Divinum Ipsum, Divinum Humanum et Sanctum procedens sit Jehovah, constat ex capite praecedente, ubi tres viri passim dicuntur Jehovah, nempe ibi vers. 13 `Dixit Jehovah ad Abrahamum': vers. 14 `Num mirabile erit pro Jehovah quicquam': vers. 22 `Abraham adhuc stans coram Jehovah': vers. 33 `ivit Jehovah, quando absolvit loqui ad Abrahamum.' Consequenter est Divinum Humanum et Sanctum procedens Jehovah, ut quoque nominatur in hoc capite, vers. 24 `Et Jehovah pluere fecit super Sodomam et Amoram sulphur et ignem a cum Jehovah e caelo,' de quorum sensu interno videbitur in sequentibus; quod Dominus sit Ipse Jehovah Qui toties nominatur {2} in Historicis et Propheticis Veteris Testamenti, videatur n. 1736. [4] Qui vere homines Ecclesiae sunt, hoc est, qui in amore in Dominum e in charitate erga proximum sunt, Trinum norunt et agnoscant, se usque coram Domino se humiliant, et Ipsum solum adorant, ex causa quia sciunt quod nullus accessus sit ad Ipsum Divinum quod Pater dicitur, quam per Filium, et quod omne Sanctum quod Spiritus Sancti est, ab Ipso procedat; in qua idea cum sunt, non alium adorant quam per quem et a quo omnia, ita Unum, nec diffundunt ideas in tres ut multi alii intra Ecclesiam solent; [5] quod constare potest a pluribus in altera vita, etiam ab eruditis, qui prae aliis fidei arcana se possedisse in vita corporis putarunt; ii in altera vita explorati, quam ideam habuerint de Deo uno, num tres Increati, num tres Infiniti, num tres Aeterni, num tres Omnipotentes, et num tres Domini, et apperceptum manifeste quod ideam trium habuerint, nam idearum datur ibi communicatio; cum tamen ex fide symbolica, ubi apertis verbis dicitur, sit quod non tres Increati, non tres Infiniti, non tres Aeterni, non tres Omnipotentes, non tres Domini, sed Unus, sicut etiam est; ita fassi, quod ore quidem dixerint, Unum esse Deum, sed usque cogitaverint, et quidam crediderint tres, quos separare idea, non conjungere, possent; [6] causa inde est quia arcana quaecumque, immo arcanissima, secum habent ideam, nam absque idea nihil cogitari potest, ne quidem aliquid memoria teneri: inde in altera vita, sicut in clara die patet qualem unusquisque sibi cogitationem, et inde fidem, de Uno Deo formavit. Immo Judaei in altera vita, cum audiunt Dominum esse Jehovam, et non esse nisi Unum Deum, nihil possunt dicere; at cum percipiunt Christianorum ideas partitas esse in tres, dicunt se colere Unum Deum, sed illos tres; ac eo magis cum tres in idea separatos non possint alii conjungere quam qui in fide charitatis sunt, nam horum mentem Dominus applicat Sibi. @1 Domini mei, in plurali.$ @2 nominatus est.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church