Arcana Coelestia (Elliott) n. 2341

Previous Number Next Number See English 

2341. `Et fecit eis convivium': quod significet cohabitationem, constat a significatione `convivii': in Verbo memorantur passim `convivia,' et ibi in sensu interno significant cohabitationem; ut apud Jeremiam, Verbum Jehovae ad illum; domum convivii non intrabis, ad sedendum cum illis, ad comedendum et ad bibendum, xvi 8;

ubi ad prophetam dicuntur plura, per quae repraesentaret quod bonum cum malo, et verum cum falso, nullam communicationem haberet, et inter alia, quod `non intraret in domum convivii,' quo significabatur quod bonum et verum non cohabitarent cum malo et falso: [2] apud Esaiam, Faciet Jehovah Zebaoth omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vinorum suavium, pinguium medullatorum, vinorum defecatorum, xxv 6;

(o)ibi `mons' pro amore in Dominum, n. 795, 1430, in quo qui sunt, cohabitant cum Domino in bono et vero, quod significatur per `convivium'; `pinguia et medullata' sunt bona, n. 353, `vina suavia et defecata' sunt vera inde, n. 1071. [3] Convivia ex sanctificatis cum sacrificabant, in Ecclesia Judaica nec aliud repraesentabant quam cohabitationem Domini cum homine, in sanctis amoris significatis per sacrificia, n. 2187; similiter dein per Sacram Cenam, quae in Primitiva Ecclesia convivium dicebatur. [4] In cap. seq. xxi Gen. memoratur quod `Abrahamus fecerit convivium magnum die quo ablactatus est Isacus,' vers. 8; per illud repraesentabatur et inde significabatur cohabitatio et prima conjunctio Divini Domini cum Humano Rationali Ipsius. Idem etiam {1} aliis in locis per `convivia' in sensu interno significatur; quod etiam concludi potest inde, quod convivia sint inter plures qui in amore et charitate simul sunt, seque animis conjungunt, et mutuo laetitias quae sunt affectus amoris et charitatis, consociant. @1 quoque.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church