Arcana Coelestia (Elliott) n. 2342

Previous Number Next Number See English 

2342. `Et azyma coxit': quod significet purificationem, constat a significatione `azymi seu infermentati.' `Panis' in Verbo significat in genere omnem cibum caelestem et spiritualem, ita in genere omnia caelestia et spiritualia, videatur n. 276, 680, 1798, 2165, 2177; quae ut essent absque impuris et profanis, repraesentabatur per `panem azymum'; `fermentum' enim significat malum et falsum, ex quibus impura et profana redduntur caelestia et spiritualia; ob hanc repraesentationem mandatum est illis qui ab Ecclesia repraesentativa erant, quod in sacrificiis non offerrent alium panem, seu minham, quam infermentatam seu animam, ut constat apud Mosen, Omnis minha, quam afferetis Jehovae, non conficietur fermentata, Lev. ii 11:

apud eundem, Non sacrificabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei, Exod. xxiii 18; xxxiv 25. [2] Ac ideo quoque mandatum quod diebus septem Paschatis non ederent alium panem quam infermentatum seu {1} animum, de quo ita apud Mosen, Septem diebus azyma comedetis, etiam in die primo cessare facietis fermentum e domibus vestris, quia quisque comedens fermentatum, exscindetur anima ea ex Israele, a die primo usque ad septimum.... In primo, in die quarto decimo mensis in vespera comedetis azyma, usque ad diem primum et vigesimum mensis in vespera: septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris, quia quisquis comedens fermentatum, et exscindetur anima ea e coetu Israelis, in peregrino, et indigena terrae, Exod. xii 15, 18-20;

praeter alibi, ut Exod. xiii 6, 7; xxiii 15; xxxiv 18; Deut. xvi 3, 4; inde Pascha est dictum festum azymorum, Lev. xxiii 6, Num. xxviii 16, 17; Matth. xxvi 17; Luc. xxii 1, 7. [3] Quod Pascha repraesentaret glorificationem Domini, et sic conjunctionem Divini cum humano genere, alibi, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur; et quia conjunctio Domini cum humano genere fit per amorem et charitatem, ac inde fidem, caelestia et spiritualia illa {2} repraesentabantur per `panem azymum,' quem diebus Paschatis comederent, quae (o)ideo ne contaminarentur ullo profano, tam severe interdictum fuit fermentatum ut qui illud comederent, exscinderentur; qui enim caelestia et spiritualia profanant, non possunt non perire: quisque videre potest quod absque hoc arcano, nusquam hoc ceremoniale cum tam severa injuncta poena latum esset: [4] omnia quae in Ecclesia illa mandata fuerunt, arcanum repraesentabant, immo ipsa coctio; sicut singula illa quae fecerunt filii Israelis, cum exirent Aegypto, (t)nempe quod Comederent nocte illa... carnem assam igne, et azyma super amaroribus,... non comederent crudum, nec coctum aquis caput super crura;... (o)quod non relinquerent de eo usque ad mane, residuum igne comburerent, Exod. xii 8-10;

singula haec repraesentabant, nempe quod `nocte comederent,' quod `carnem assam igne,' `azyma super amaroribus,' `caput super crura,' (o)`non crudum,' `non coctum aquis,' quod `non relinquerent ad mane,' `et quod `residuum igne comburerent'; sed arcana illa nusquam patent nisi detecta per sensum internum; inde quod omnia Divina sint, solum constare potest. [5] Similiter rituale cum naziraeo, Quod sacerdos acciperet armum coctum de ariete, et placentam azymam unam e canistro, et laganum azymum unum, et daret super volas naziraei, postquam totonderit naziraeatum ejus, Num. vi 19;

qui nescit quod `naziraeus' repraesentaret ipsum caelestem hominem, nescit quoque quod omnia et singula illa involvant caelestia, ita arcana, quae non apparent in littera, nempe `armus coctus de ariete,' `placenta azyma,' `laganum azymum,' `tonsio capillorum'; inde constare potest qualem opinionem possunt capere de Verbo illi qui non credunt sensum internum dari, nam absque interno sunt singula nullius momenti; at remoto ceremoniali seu rituali, fit ibi omne Divinum et sanctum; ita quoque se habet cum reliquis, ac ita cum `azymo,' quod sit sanctum amoris, seu sanctum sanctorum, ut quoque vocatur apud Mosen, Azyma residua, ab Aharone et filiis ejus comedentur in loco sanctitatis,... quia sanctum sanctorum illa, Lev. vi 9, 10. `Panis azymus' itaque est amor purus, et `coctio azymi' purificatio. @1 aut.$ @2 caelestia illa et spiritualia.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church