Arcana Coelestia (Elliott) n. 2343

Previous Number Next Number See English 

2343. `Et comederunt': quod significet appropriationem, constat a significatione `comedere' quod sit communicari et conjungi, ita appropriari, de qua prius n. 2187. Ex dictis nunc et explicatis constare potest quomodo illa quae in versu praecedente et in hoc continentur, se in sensu interno habent et cohaerent, ex eo quod per `angelos' significetur Divinum Humanum et Sanctum procedens Dominum; per `declinare ad eum' mansionem habere; per `venire ad domum ejus' confirmari in bonos; per `facere convivium' cohabitare; per `azyma coquere' purificari; et per `comedere' appropriari; inde qualis sit series rerum in sensu interno, patet, tametsi nihil prorsus ejus apparet in sensu historico; [2] talis est ordo et series in omnibus et singulis Verbi, sed ipsa series non potest elucescere qualis est, in explicatione singularum vocum, inde enim ut discreta apparent, et dissipatur continuum sensus, sed cum omnia simul spectantur una idea, aut percipiuntur uno intuitu cogitationis, sicut fit apud illos qui in sensu interno sunt, et simul in luce caelesti a Domino; apud hos sistitur in illis verbis videndus integer processus reformationis ac regenerationis eorum qui fiunt homines Ecclesiae hic per `Lotum' repraesentati; nempe quod primum percipiant aliquid tentationis, sed cum persistunt et vincunt, quod Dominus mansionem apud eos habeat, et confirmet eos in bono, introducat eos ad Se in regnum Suum, et cum iis cohabitet, ac ibi eos purificet et perficiat, et simul appropriet iis bona et felicia, et hoc per Divinum Humanum et Sanctum procedens Ipsius. [3] Quod a solo Domino omnis regeneratio seu nova vita, proinde salus, notum quidem est in Ecclesia, sed a paucis creditur; quod non credatur, est causa quia non in bono charitatis sunt; qui non in hoc sunt, illis tam impossibile est hoc credere quam est camelo intrare per foramen acus, nam bonum charitatis est ipsa humus seminum fidei; verum et bonum concordant, sed verum et malum nusquam; sunt contrariae indolis, et aversatur unum alterum, quare quantum homo est in bono, tantum potest esse in vero, seu quantum in charitate, tantum in fide, cumprimis in hoc principali fidei, quod a Domino omnis salus; [4] quod hoc principale fidei sit, constat a pluribus in Verbo: ut apud Johannem, Adeo dilexit Deus mundum, ut Filium Suum unigenitum dederit, ut omnis qui credit in Ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam, iii 16:

apud eundem, Qui credit in Filium, habet vitam aeternam, qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo, iii 36:

apud eundem, Hoc (o)est opus Dei, ut credatis in Ipsum Quem misit Pater, vi 29:

apud eundem, Haec est voluntas Ipsius, Qui misit Me, ut omnis qui videt Filium, et credit in Ipsum, habeat vitam aeternam, et resuscitem illum in extremo die, vi 40:

apud eundem, Nisi credideritis quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris, viii 24:

apud eundem, Ego sum resurrectio et vita, qui credit in Me, etsi moriatur, vivet; omnis vero qui vivit, et credit in Me, non morietur in aeternum, xi 25, 26. [5] Quod nemo credere possit in Dominum nisi in bono sit, hoc est, quod nullus (t)possit habere fidem nisi sit in charitate, constat etiam apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque e voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, i 12, 13 et apud eundem, Ego sum vitis, vos palmites, qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam; nisi quis manserit in Me, ejectus est foras sicut palmes, et arefactus:... quemadmodum amavit Me Pater, ita Ego amavi vos, manete in amore Meo;... hoc est mandatum Meum, ut ametis vos invicem, sicut amavi vos, xv 5, 6, 9, 12. [6] Ex his constare potest quod amor in Dominum et charitas erga proximum sit vita fidei: qui autem in malo sunt, hoc est, in vita mali, quod nusquam credere possint quod a Domino omnis salus [sit,] constare mihi potuit ab illis qui e Christiano orbe in alteram vitam venerunt, etiam ex illis qui in vita corporis secundum doctrinale fidei ore fassi [sunt], immo docuerunt, quod absque Domino nulla salus, et tamen vitam mali egerunt; illi cum modo nominatus est Dominus, ilico oppleverunt sphaeram meris scandalis; nam quod solum cogitant in altera vita, appercipitur, et diffundit a se sphaeram, in qua se manifestat quali fide sunt, videatur n. 1394: [7] apud eosdem cum modo nominatus amor seu charitas, perceptum ab illis sicut tenebricosum quoddam, et simul grumosum, ex amore quodam spurco, quod talis naturae erat ut exstingueret, suffocaret et perverteret omne perceptivum amoris in Dominum et charitatis erga proximum; talis est fides hodie quam dicunt salvare absque bonis charitatis: [8] iidem quoque interrogati quam fidem habuerint, cum non illam quam in vita corporis fassi, dixerunt, {2} (nam celare quod cogitat, in altera vita nemo potest:) quod crediderint in Deum Creatorem universi; sed explorati num ita esset, et compertum [est] quod non in aliquem Deum crediderint, sed cogitaverint omnia naturae esse, ac vana quaecumque de vita aeterna dicta sunt; talis fides est omnium illorum intra Ecclesiam qui non credunt in Dominum, sed dicunt se credere in Deum Creatorem universi; aliunde enim non influere potest verum quam a Domino, nec potest verum inseminari quam in bono quod a Domino. [9] Quod Humanum Divinum et Sanctum procedens Domini sit, per quod et ex quo vita et salus, scitur manifeste a verbis Sacrae Cenae, `Hoc est corpus Meum, hic est sanguis Meus,' quod est Divinum Humanum Domini, et quod inde sit omne Sanctum, constat; sive dicas Divinum Humanum, sive Corpus, sive Carnem, sive Panem, sive Divinum Amorem, idem est; Divinum enim Humanum Domini est purus Amor, et Sanctum est solius amoris, at Sanctum fidei est inde. @1 at.$ @2 A c ().$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church