Arcana Coelestia (Elliott) n. 2471

Previous Number Next Number See English 

2471. Sunt hae binae memoriae prorsus inter se distinctae; ad memoriam exteriorem quae hominis propria est cum vivit in mundo, pertinent omnes voces linguarum, tum objecta sensualium externorum, ut et scientifica quae mundi sunt: ad memoriam interiorem pertinent ideae loquelae spirituum quae sunt visus interioris, et omnia rationalia ex quorum ideis ipsa cogitatio existit. Quod haec distincta inter se sint, homo non novit, tam quia non reflectit super id, quam quia in corporeis est, et tunc abducere ab his mentem non ita potest.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church