2472. Inde est quod homines dum vivunt in corpore, non inter se loqui possint quam per linguas in sonos articulatos hoc est, in voces discretas, et se mutuo intelligere nequeant nisi linguas istas calleant, ex causa quia hoc fit ex memoria exteriore: at quod spiritus inter se loquantur per linguam universalem, in ideas quales sunt ipsius cogitationis, distinctam, et sic quod conversari possint cum unoquovis spiritu, cujuscumque linguae et nationis in mundo fuerat, ex causa quia hoc fit ex memoria interiore; in hanc linguam venit unusquisque homo statim post mortem, quia in hanc memoriam, quae, ut dictum, est propria ejus spiritus; videantur n. 1637, 1639, 1757, 1876.