Arcana Coelestia (Elliott) n. 2531

Previous Number Next Number See English 

2531. Quod `propterea non dedi tibi ad attingendum ad illam' significet quod nihil rationale sit consultum, constat a significatione `dare ad attingendum' quod sit consulere, ut quoque appropinquare ad illam supra vers. 4, n. 2519; et a significatione `Sarae ut sororis' quae hic est `illa,' quod sit rationale, de qua n. 1495, 2508. [2] Ut ulterius sciatur quomodo se habet cum doctrina fidei, quod illa sit spiritualis ex origine caelesti, sciendum quod illa sit Verum Divinum ex Bono Divino, `ita in totum Divina: quod Divinum est, incomprehensibile est quia supra omnem intellectum, etiam angelicum; sed usque hoc Divinum quod in se incomprehensibile, per Divinum Humanum Domini influere potest in rationale hominis, `et dum influit in ejus rationale, ibi recipitur secundum vera quae ibi, ita diversimode et aliter apud unum quam apud alterum; quantum itaque vera quae apud hominem, sunt magis genuina, tantum etiam perfectius recipitur Divinum quod influit, et tantum illustratur intellectuale hominis: in Verbo Domini sunt ipsa vera; [3] at in sensu ejus litterali sunt vera quae accommodata sunt ad captum eorum qui in externo cultu sunt; at in sensu ejus interno, sunt vera accommodata iis qui interni homines sunt, qui nempe quoad doctrinam et simul vitam sunt angelici; eorum rationale inde illustratur in tantum ut illustratio comparetur splendori stellarum (c)et solis, Dan. xii 3; Matth. xiii 43; inde patet quanti interest ut interiora vera sciantur et recipiantur; haec vera sciri quidem possunt, sed nusquam recipi nisi ab illis qui in amore aut in fide in Dominum sunt; Dominus enim, sicut est Divinum Bonum, ita est Divinum Verum, proinde est ipsa doctrina, nam quicquid est in doctrina verae fidei, Dominum spectant, spectant etiam regnum caeleste et Ecclesiam, et quae sunt regni caelestis et Ecclesiae, sed illa sunt omnia Ipsius, ac sunt (x)fines intermedii per quos spectatur ultimus, hoc est, Dominus: [4] quod Dominus sit ipsa doctrina' quoad verum et bonum, ita Qui solus spectatur in doctrina, Ipse docet apud Johannem, Jesus dixit, Ego sum Via, Veritas et Vita, (x)xiv 6, 7;

ubi `via' est doctrina, `veritas' omne quod est doctrinae, `vita' ipsum bonum quod vita est veri; et quod amor aut fides in Ipsum recipiat apud Johannem, Proprii Ipsum non receperunt; quotquot vero receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius; qui non ex sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque e voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, i 11-13;

`a Deo nati' sunt illi qui in amore et inde in fide. @1 i ac.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church