Arcana Coelestia (Elliott) n. 2532

Previous Number Next Number See English 

2532. Vers. 7. Et nunc reduc uxorem viri, quia propheta ille et orabit pro te, et vives; et si non tu reducas, scito quod moriendo moriaris tu, et omnis qui tibi. `Nunc reduc uxorem viri' significat quod spirituale verum doctrinae immune redderet a rationali: `quia propheta ille significat quod sic doceretur: `et orabit pro te' significat quod sic revelabitur: `et vives' significat quod sic vita doctrinae: `et si non tu reducas' significat, hic ut prius, si non spirituale verum doctrinae immune redderet a rationali: `scito quod moriendo moriaris tu' significat quod nulla doctrina veri et boni: `et omnis qui tibi' significat omnia quae ejus, una.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church