Arcana Coelestia (Elliott) n. 2533

Previous Number Next Number See English 

2533. Quod `nunc reduc uxorem viri' significet quod spirituale verum doctrinae immune redderet a rationali, constat a significatione `uxoris' quod sit spirituale verum, de qua n. (x)2507, 2510: et a significatione `viri' quod sit ipsa doctrina, `Abrahamus' enim per quem Dominus in illo statu repraesentatur cum nominatur `vir,' {1} significat caeleste verum, quod idem est ac doctrina ex origine caelesti, nam `vir' in sensu interno est intellectuale, videatur n. 158, 265, 749, 915 1007, 2517; inde patet quod `reducere uxorem viri' sit spirituale verum doctrinae immune reddere; quod sit a rationali, est quia `Abimelechus qui reduceret, significat doctrinam spectantem rationalia, seu quod idem, rationalia doctrinae, n. 2510. [2] Supra dictum quod tametsi doctrina fidei in se est {2} Divina, et sic supra omnem captum humanum, etiam angelicum, usque tamen in Verbo secundum captum hominis rationali modo dictata est; hoc se habet sicut parens, qui docet infantes pueros et puellas, is cum docet, exponit omnia et singula secundum genium {3} eorum, tametsi is ex interiore aut altiore cogitat, alioquin foret docere quod non discitur, aut sicut projicere semen in petram: etiam sicut {4} angeli qui in altera vita instruunt simplices corde; tametsi angeli in sapientia caelesti et spirituali sunt, usque tamen non supra captum eorum quos docent, se elevant, sed loquuntur simpliciter cum illis, at assurgendo per gradus sicut instruuntur; si enim ex angelica sapientia loquerentur, simplices ne hilum caperent, ita nec ducerentur ad vera et bona fidei; similiter foret si Dominus non secundum captum hominis rationali modo in Verbo docuisset; sed usque Verbum est elevatum ad intellectum angelicum in sensu ejus interno; at tamen in summa illa elevatione, in qua est coram angelis, est infinite infra Divinum; inde patet quoque Verbum est in sua origine, (c)ac sic in se, ac ita quod plura ubivis involvat quam universum caelum quoad parum ejus capax sit comprehendere, tametsi tam leve et tam rude apparet in littera. [3] Quod Dominus sit Verbum, quia ab Ipso Verbum et Ipse in Verbo, constat apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum:... Verbum caro factam est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut unigeniti a Patre, plenus gratia et veritate, i 1, 4, 14;

videatur etiam Apoc. xix 11, 13, 16; et quia Dominus est Verbum, etiam est doctrina, nam alia doctrina, quae est ipsa Divina, non datur. @1 i tunc.$ @2 sit AI.$ @3 i captum et.$ @ et sicut etiam.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church