2544. Vers. 9. Et vocavit Abimelech Abrahamum, et dixit illi, Quid fecisti nobis, et quid peccavi tibi, quod adduxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Facta, quae non fient, fecisti meum `Vocavit Abimelech Abrahamum, et dixit illi' significat cogitationem Domini ex doctrina fidei: `quid fecisti nobis, et quid peccavi tibi' significat redarguitionem Sui quod sic cogitaverit: `quod adduxisti super me, et super regnum meum, peccatum grande' significat quo sic doctrina fidei et omnia doctrinalia in discrimine essent: `facta quae non fient, fecisti mecum' significat horrorem.