Arcana Coelestia (Elliott) n. 2545

Previous Number Next Number See English 

2545. `Vocavit Abimelech Abrahamum et dixit illi': quo significet cogitationem Domini ex doctrina fidei, constare potest ex repraesentatione `Abimelechi,' tum `Abrahami,' et a significatione `dicere,' de quibus aliquoties prius. Quid sit cogitare ex doctrina fidei, non potest ad captum exponi, nam perceptio ejus rei non cadere potest quam in ideas angelicas, quibus id sistitur in tanta luce cum repraesentativis caelestibus ut vix aliquid describi possit; ut constare potest, si diceretur quod cogitatio fuerit ex intellectualia vero, quod supra rationale quod inde spectavit; sed quod perceptio ex qua cogitavit, fuerit ex Divino Vero.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church