2553. `Quia dixi, Verum tamen nullus timor Dei in loco hoc': quod significet cogitationem inde quod nullum respectum haberent veri spiritualis in eo statu in quo sunt, constat ex significatione `timoris Dei' quod sit respectus veri Divini (o)seu spiritualis; et a significatione `loci' quod sit status, de qua n. 1273, 1274, 1275, 1377. Ipsa res ita se habet: homo non capere potest aliquod doctrinale pure spirituale et caeleste, hoc est, Divinum, quia transcendit infinite captum ejus, ita quoque fidem; omnes cogitationes hominis terminantur in naturalibus quae sunt ejus sensualium; quicquid non ex his et secundum haec dicitur, hoc non comprehenditur, sed perit, sicut visus interminatus in quodam oceano aut universo; quare si doctrinalia coram homine exponerentur aliter, prorsus non reciperentur, ita nullus respectus pro (c)illis haberetur; quod satis constare potest ex singulis in Verbo; ibi ipsa pure Divina ob eandem causam naturaliter, immo sensualiter, exponuntur, ut quod Jehovae sint aures, sint oculi, sint facies, sint affectiones sicut homini, sit ira, et plura: [2] (s)hoc adhuc magis eo tempore cum Dominus venit in mundum; tunc ne quidem sciebant quid caeleste et spirituale, ne quidem quod internum; solum terrestria et mundana, et sic externa: mentis eorum omnia tenebant, sicut ipsorum apostolorum, qui regnum Domini sicut regnum mundi fore autumabant, et ideo petierunt ut unus a dextris, alter a sinistris, sederet, et diu putarunt quod super duodecim thronis sederent judicaturi duodecim tribus Israelis, non adhuc scientes quod in altera vita (o)illi ne quidem minimum unius hominis possent judicare, n. 2129 ad fin.: intuitio in hunc statum (t)generis humani fuit causa quod a Domino primum cogitatum sit num rationale esset consulendum in doctrina fidei, et hoc ex amore qui fuit ut consuleretur omnium saluti et quod Verbum non periret.'