Arcana Coelestia (Elliott) n. 2554

Previous Number Next Number See English 

2554. Quod `occident me propter verbum uxoris meae' significet quod sic caelestia fidei quoque perirent, si cogitarent quod solum spirituale verum conjungi potuisset caelesti bono, constat ex significatione `occidere' quod sit perire; et a significatione `uxoris' quod si spirituale verum conjunctum caelesti bono, de qua n. 2507. Hae altera causa est cur ita cogitatum, quae ita se habet: Divinum Bonum, quod hic caeleste bonum vocatur, Divino Vero, quod hic spirituale verum dicitur, unitum est quasi conjugio, n. 2508; et tametsi Divinum Bonum soli Divino Vero ita unitum est, usque influit in vera inferiora et cum illis se conjungit sed non sicut conjugio; influit enim in vera rationalia, quae modo sunt apparentiae veri, et cum illis se conjungit; immo etiam in vera scientifica et sensualia, quae vix aliud sunt quam fallaciae, et cum iis se conjungit; nisi ita, nusquam aliquis homo salvari potuisset; videatur de his in Parte Prima n. 1831, 1832. Ut Divinum Bonum cum illis et his posset conjungi, et sic salvari homo, etiam causa fuit Adventus Domini in mundum, nam absque Humani Domini Divino facto nusquam aliqua conjunctio, sed per Ipsum est conjunctio. [2] Praeter hoc arcanum, etiam plura adhuc arcana sunt in his verbis `Quod occident me propter verbum uxoris meae,' quibus significatur quod sic caelestia fidei perirent, si cogitarent quod solum spirituale verum conjungi potuisset caelesti bono, nempe hoc, cum nullum respectum haberent veri spiritualis quod sic etiam bonum caeleste periret, illo enim rejecto perit hoc: tum quoque hoc, nisi dictum quod adorarent Patrem, tametsi `nullus aditus ad Ipsum quam per Filium' et `qui videt Filium videt Patrem,' Joh. xiv 8-12, nec receptum fuisset; praeter adhuc alia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church