Arcana Coelestia (Elliott) n. 2555

Previous Number Next Number See English 

2555. Vers. 12, 13. Et etiam vere soror mea, filia patris mei illa, verumtamen non filia matris meae; et facta mihi in uxorem Et factum, quando fecerunt discedere me Deus e domo patris mei, et dixi illi, Haec bonitas tua, quam facias mecum, ad omnem locum quo venerimus, dic mihi, Frater meus ille. `Et etiam vere soror mea {1}' significat quod verum rationale talem affinitatem haberet: `filia patris mei illa, verumtamen non filia matris meae' significat quod rationale conceptum sit ex bono caelesti ut a patre, non autem ex spirituali vero ut a matre: `et facta mihi in uxorem' significat quod verum spirituale conjunctum sit caelesti media rationalitate: `et factum quando fecerunt discedere me Deus e domo patris mei' significat cum relinqueret scientificum et apparentias inde, cum jucundis eorum, quae hic sunt `domus patris sui': `et dixi illi' significat cogitationem tunc: `haec bonitas tua quam facias mecum' significat quod inde tunc haberet hoc solatium: `ad omnem locum quo venerimus' significat omnia quae concluderet postea de vero rationali: `dic mihi, Frater meus ille' significat quod diceretur quod rationale verum adjunctum esset caelesti bono. @1 i est I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church