Arcana Coelestia (Elliott) n. 2556

Previous Number Next Number See English 

2556. Quod `etiam vere soror mea' significet quod verum rationale talem affinitatem haberet, constat a repraesentatione `Sarae ut sororis' quod sit verum rationale, de qua n. 2508, tum a nunc sequentibus quod agatur de nativitate rationalis, et ejus inde affinitate. In genere tenendum, quod omnia et singula apud hominem vere rationalem, hoc est, regeneratum, omnia ejus affectionum, ejus perceptionum, et ejus cogitationum, sint, quasi consanguinitate et affinitate, inter se conjuncta; ita enim disposita sunt ut se mutuo spectent sicut familiae unius domus, et hoc distinctissime, inde secundum affinitates in quibus sunt, reproducuntur; hoc trahunt ab influxu caeli, hoc est, Domini per caelum; apud hominem qui vere rationalis est, hoc est, regeneratus, omnia disposita sunt in ordinem qualis est in caelo, (m)et hoc ab influxu; inde homini facultas cogitandi, concludendi, judicandi, et reflectendi, quae tam mirabilis est ut excedat omnem scientiam et sapientiam humanam, (c)et indefinite analyses quas humana industria inde deprompsit.(n) Quod haec ignorata sint huc usque, est quia non creditum fuit quod omnia affectionum, perceptionum, et cogitationum, influant, malarum ab inferno, et probarum e {1} caelo, ita quod nexum habeant cum illis quae extra sunt, cum tamen ita se habet, quod homo quoad spiritum suum ita conjunctus sit cum illis qui extra eum, ut si privaretur nexu inde, ne quidem momento viveret; quod etiam sciri potest inde, quod inconnexum nusquam detur, quod inconnexum pereat momento. @1 bonarum e.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church