Arcana Coelestia (Elliott) n. 2557

Previous Number Next Number See English 

2557. Quod `filia patris mei illa, verumtamen non filia matris meae' significet quod rationale conceptum sit ex bono caelesti ut patre, non autem ex spirituali vero ut a matre, constare potest a conceptione rationalis, quod nempe fiat per influxum boni caelestis Divini in affectionem scientiarum, de qua n. 1895, 1902, 1910. Hic duo arcana sunt: unum quod rationale hominis concipiatur a bono caelesti Divino ut a patre, et quod aliter nullum rationale existat; alterum e quod rationale non concipiatur a spirituali vero ut a matre: qui primum attinet, nempe quod rationale hominis concipiatur a bono caelesti Divino ut a patre, et quod aliter nullum rationale existat; constare potest ab illis quae prius n. 1895, 1902, 1910 dicta sunt, tum ab illis quae unicuique homini nota esse possunt, si reflectit; [2] notum enim in est quod homo in nullam scientiam, nec in ullum rationale nascatur, sed modo in facultatem recipiendi illa; tum quod dein per gradus omnia discat (o)et imbuat, et hoc imprimis per sensualia audit et visus, et sicut discit (c)et imbuat, ita rationalis fiat; quod haec fiant per viam corporis, hoc est, externam, quia per auditum et visum, patet: at quod homo non novit quia super id non reflectit, est quod jugiter aliquid ab interiore influat, quod recipit illa quae ita intrant insinuantur et disponit in ordinem; quod influit et recipit ac disponit, est bonum caeleste Divinum, quod a Domino, inde vita eorum, inde ordo, et inde consanguinitates et affinitates inter singula, ut dictum est; ex his constare potest quod rationale hominis sit a bono caelesti Divino ut a patre, secundum verba in hoc versu `est filia patris mei illa.' [3] Alterum quod attinet, nempe quod rationale non conceptum ex spirituali vero ut a matre, constare potest ex illis quae n. 1902 dic sunt: si enim verum spirituale influeret ab interiore, sicut bonum, tunc nasceretur homo in omne rationale, et simul in omne scientificum sic ut non opus haberet quicquam addiscere; sed quia homo talis est quod ex hereditario sit in omni malo et inde in omni falso, `ac ita, ipsa vera quoque influerent, illa adulteraret et falsificaret ac sic homo periret in aeternum, provisum est a Domino ut nihil veri influeret per internum hominis, sed modo per externum ejus: ex his constare potest quod rationale hominis non sit ex spirituali vero ut a matre, secundum verba in hoc versu `verumtamen non filia matris meae.' Secundum similem ordinem placuit Domino ut quoque Rationale Ipsius formaretur, ob causam ut Humana apud se Divina ex propria potentia faceret, et Divinum spirituale Verum Divino caelesti Bono, et Divinum caeleste Bonum Divino spirituali Vero, implantaret et {1} uniret. @1 i sic.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church