Arcana Coelestia (Elliott) n. 2572

Previous Number Next Number See English 

2572. Quod `in bono in oculis tuis habita' significet quod in omni esset ubi bonum, in proximo sensu quod in bono doctrinae, constare potest a significatione `oculorum' qui significant intellectuale quod est doctrinae, et ex significatione `habitare' quod est vivere, n. 1293, hic Esse quia praedicatur de Domino. (m)Esse in omni ubi bonum, est esse in omniscientia omnium Divinorum, caelestium, spiritualium, rationalium et naturalium, et hoc ex Divino Amore, Divino enim Amori inest omniscientia omnium illorum, n. 2500.(n) [2] Praeterea doctrinae datur bonum et verum; doctrinae bonum est amor et charitas, doctrinae verum est fides; qui in doctrinae bono sunt, hoc est, in amore et charitate, sunt in doctrinae vero, hoc est, in fide: sed aliud est in bono esse, seu in amore et charitate, et aliud in doctrinae bono; infantes qui in amore erga parentes sunt et in charitate erga alios infantes, in bono sunt, non autem in doctrinae bono, proinde non in doctrinae vero seu [in] fide; at in doctrinae bono sunt illi qui per vera fidei regenerati sunt, hi quantum in bono, tantum in veris sunt, hoc est, quantum in amore et charitate, tantum in fide, proinde tantum in sapientia et intelligentia. [3] Angeli quia in amore in Dominum et in amore mutuo, etiam in omni vero sunt, ita in omni sapientia et intelligentia, non solum rerum caelestium et spiritualium, sed etiam rationalium et naturalium; ex amore enim quia a Domino, sunt in ipsis principiis seu fontibus rerum, hoc est, in finibus et causis; ex principiis seu finibus et causis videre, est e caelo omnia quae infra sunt, etiam quae in terra; se habet hoc comparative sicut qui in alta monte ac in turri speculatoria ibi, is circumspicere potest ad plura milliaria illa quae infra sunt, cum illi qui infra, et magis qui in valle aut in silva, vix possunt ad totidem passus; ita se quoque habet cum illis qui in doctrinae bono sunt, respective ad illos qui in doctrinae vero separato a bono, (m)tametsi hi putant se longius videre quam illi, sed usque nihil boni vident, nec quicquam veri nisi levissime in superficie, et hoc conspurcatum falsis(n): [4] verumtamen sapientia et intelligentia angelorum est finita, et respective ad Divinam Domini finitissima et vix quicquam; ut constare potest ex eo quod inter infinitum et finitum non detur ratio, at usque communicatio ex Divina omni potentia; et ex eo quod Dominus sit Ipsum Bonum, et Ipse Amor proinde ipsum Esse boni, et {1} ipsum Esse amoris qui apud angelos ita ipsum Esse sapientiae et intelligentiae eorum. Inde etiam {2} patet quod Dominus in caelo et in terra sit in omni {3} ubi bonum; nimium falluntur qui putant quod Dominus sit in vero separato a bono, non {4} est nisi quam in bono, et inde in vero, hoc est, in amore et charitate et inde in fide. @1 aut.$ @2 nunc.$ @3 in omni sit.$ @4 i cum tamen.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church