2573. Vers. 16. Et Sarae dixit, Ecce dedi mille argenti fratri tuo, ecce illud tibi velamen oculorum omnibus qui tecum, et eum omnibus; et vindicata. `Et Sarae dixit' significat perceptionem ex vero spirituali: `ecce dedi mille argenti fratri tuo' significat abundantiam' infinitam veri rationalis bono caelesti adjuncti: `ecce illud tibi velamen oculorum omnibus qui tecum' significat quod vera rationalia sint instar velaminis aut fructus veris spiritualibus: `et cum omnibus' significat quod vera quae inde: `et vindicata' significat quod sic nulla culpa et (o)nulla noxa.