Arcana Coelestia (Elliott) n. 2575

Previous Number Next Number See English 

2575. `Ecce dedi mille argenti fratri tuo': quod significet abundantiam infinitam veri rationalis bono adjuncti, constat ex significatione `mille' quod sit multum et innumerum, hic infinitum seu infinita abundantia, quia praedicatur de Domino, de qua ejus significatione infra; a significatione `argenti' quod sit verum rationale de qua n. 1551, 2048; et a significatione `fratris' quod sit caeleste bonum vero rationali, ut frater sorori, adjunctum {1}, n. 2524, 2557 inde patet quod `dedi mille argenti fratri tuo' significet abundantiam infinitam veri rationalis bono adjuncti; quod bono data, quod est `frater,' non autem vero, est quia a bono verum, non vicissim: de infinita illa abundantia, videatur n. 2572. [2] Quod `mille' in Verbo significent multum ac innumerum, (c)et cum praedicantur de Domino, quod infinitum, patet ab his locis; apud Mosen, Ego Jehovah Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum super filios, super tertios, et super quartos, osoribus Mei' et faciens misericordiam millibus amantibus Me, et custodientibus praecepta Mea, Exod. xx 5, 6; xxxiv 7; Deut. v 9, 10:

et apud Jeremiam, Jehovah faciens misericordiam in millenos, et retribuens iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos, xxxii 18;

ubi per `millia et millenos' non significatur aliquod definitum sed infinitum, misericordia enim Domini est infinita quia Divina: apud Davidem, Currus Dei binae myriades, milleni duplicati, Dominus in illis, Sinai in sanctitate, Ps. lxviii 18 [A.V. 17];

[3] ubi `myriades et milleni' pro innumerabilibus: apud eundem, Cadet a latere tuo mille, et myrias a dextra tua, ad te non accedet, Ps. xci 7;

ubi `mille et myrias' etiam pro innumerabilibus; et quia de Domino, Qui per Davidem in Psalmis intelligitur, pro omnibus qui inimici sunt apud eundem, Penuaria nostra plena depromentia de cibo ad cibum, greges nostri parientes mille, et decem mille in plateis nostris, Ps. cxliv 13;

etiam ibi `mille, et decem mille seu myrias' pro innumerabilibus: apud eundem, Mille anni in oculis Tuis sicut dies heri, cum transiit, Ps. xc 4;

`mille anni' pro quod absque tempore, ita pro aeterno quod est infinitum temporis: apud Esaiam, Mille unum a coram increpatione unius, a coram increpatione quinque, fugietis, donec remaneatis sicut malus super capite montis, xxx 17;

ubi `mille unum seu chilias' pro multis absque definito numero, `quinque' pro paucis, n. 649: apud Mosen, Jehovah Deus patrum vestrorum addat super vos, sicut vos, mille vicibus, et benedicat vobis, Deut. i 11;

ubi `mille vices' pro innumeris, sicut in communi sermone, in quo etiam mille pro multis dicuntur, sicut quod millies dictum, quod mille modis factum: similiter apud Joshuam, Vir unus de vobis persequetur mille, quia Jehovah Deus vester pugnat vobis, xxiii 10. [4] Quia mille definitus est numerus in calculo, apparet in propheticis, imprimis cum {2} historice connexa sunt, quod `mille' significent mille, cum tamen significant absque certo numero multos seu innumerabiles; historica enim talis naturae sunt ut determinent ideas ad significationes proximas et proprias vocum, sicut etiam ad nomina, quae ibi, cum tamen per numeros, aeque ac per nomina, in Verbo significentur res, ut constare potest ex illis quae de numeris prius, n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252 ostensa sunt; inde est quod etiam aliqui autument per `mille annos' in Apocalypsi xx 1-7, mille annos seu mille tempora significari, ex causa, ut dictum, quia prophetica ibi historice descripta sunt, cum tamen per `mille annos' ibi nihil nisi {3} multum indeterminatum, tum alibi quoque infinitum temporis seu aeternum, significatur. @1 i de qua.$ @2 dum.$ @3 i quam.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church