Arcana Coelestia (Elliott) n. 2576

Previous Number Next Number See English 

2576. Quod `ecce illud tibi velamen oculorum omnibus qui tecum' significet quod vera rationalia sint instar velaminis aut amictus veris spiritualibus, constat a significatione `velaminis,' de qua mox sequitur, et a significatione `oculorum' quod sint intellectualia, ut patet a perplurimis locis in Verbo; tum a significatione `videre' quod sit intelligere, n. 2150, 2325; quisque videre potest quod in singulis in hoc versu arcana sint, quae non patefieri possunt nisi a sensu quodam interiore; ut, quod `dederit mille argenti,' et hoc dicatur non marito sed `fratri ejus,' quod illud esset `velamen oculorum,' et `ei et omnibus qui cum illa,' tum `cum omnibus' et quod `sic vindicata'; plures quidem conjecturae historicae ex sensu litterae deduci possent, sed omnes illae non habent aliquid spirituale, minus Divinum, quale tamen est Verbum. [2] Quod vera rationalia sint instar velaminis seu amictus veris spiritualibus, ita se habet: quae intima sunt hominis, illa sunt ejus animae, quae autem exteriora sunt, illa sunt ejus corporis; intima hominis sunt bona et vera ex quibus anima suam vitam habet, alioquin anima non esset anima; exteriora inde {1} trahunt suam vitam, et sunt omnia corporis instar, seu quod idem est, sunt velaminis aut amictus instar; quod imprimis constare potest ab illis quae in altera vita apparent, ut ab angelis cum sistuntur videndi, eorum interiora elucent a facie, exteriora repraesentantur tam in corpore quam in amictu eorum, usque adeo ut quilibet ibi ex solo amictu scire possit quales sunt; sunt enim reales substantiae, ita essentiae in forma; cum angelis qui visi, et quoad facies et amictus descripti in Verbo, similiter se habet, `ut qui visi in sepulcro Domini, Matth. xxviii 3; Marc. xvi 5; et viginti quatuor seniores circum thronum, Apoc. iv (x)4, et alii(n) nec solum cum angelis, sed etiam cum omnibus reliquis tametsi inanimata, quae memorantur in Verbo; eorum exteriora sunt velamen aut amictus, sicut cum arca foederis et cum tentorio quod circumcirca; `arca' ibi, quae intimum, repraesentabat Ipsum Dominum, nam ibi testimonium, at `tentorium' quod extra, repraesentabat regnum Domini; `velamina' ibi, seu vela et tegumenta, omnia et singula repraesentabant exteriora caelestia et spiritualia in Ipsius regno, nempe in tribus caelis; quod constare potest inde quod forma ejus ostensa sit Mosi in monte Sinai, Exod. xxv 9; xxvi 30; inde sanctitatem suam habuit, non autem ab auro et argento et a sculpturis quae ibi: [3] quia nunc agitur de veris rationalibus quod sint instar velaminis aut amictus veris spiritualibus, et apud Mosen describitur tentorium, quoad `velamina' ejus aut tegumenta, etiam quoad vela quae ante introitus, licet illustrationis causa exponere quid in specie per `vela' ibi significatum sit; quid autem per tegumenta circumcirca, alibi, ex Divina Domini Misericordia, dicetur: vela ibi fuerunt tria, primum, quod fecit discrimen inter Sanctum et Sanctum sanctorum; alterum, quod vocatur tegumentum pro janua tentorii; [4] tertium, quod tegumentum pro porta atrii: de ipso velo, quod primum, ante arcam, ita apud Mosen;

Facies velum ex hyacinthino et purpura, et coccineo dibapho et xylino intertexto, opus excogitationis, facies illud cum cherubis et dabis illud super quatuor columnis shittim, obductis auro, e unci earum ex auro; super quatuor basibus argenti; et dabis velum sub ansulis; et inferes eo, intra velum, arcam testimonii, et distinguet velum vobis inter Sanctum et Sanctum sanctorum Exod. xxvi 31-34, xxxvi 35, 36;

hoc velum repraesentabat apparentias proximas et intimas boni et veri rationalis, in quibus sunt angeli tertii caeli, quae apparentiae descriptae sunt per `hyacinthinum, purpuram, coccineum dibaphum, et xylinum intertextum,' in quibus color ruber repraesentabat bona amoris, et albus vera ejus; similiter etiam aurum et argentum quibus obducebantur columnae, et ex quibus unci et bases; quod `colores' repraesentent, videatur n. 1042, 1043, 1053, 1624; quod `aurum' sit bonum amoris, n. 113, 1551, 1552; quod `argentum' sit verum, n. 1551, 2048; [5] inde constare potest quid significat, quod Velum templi discissum sit, Matth. xxvii 51; Marc. xv 38; Luc. xxiii 45, nempe quod Dominus intraverit in Ipsum Divinum omnibus apparentiis discussis, et quod simul aperuerit aditum ad ipsum Divinum per Suum Humanum Divinum factum. [6] De altero, seu tegumento pro janua tentorii, ita apud Mosen, Facies tegumentum ad ostium tentorii, ex hyacinthino et purpura, et coccineo dibapho, et xylino intertexto, opus acupictoris: et facies ad tegumentum quinque columnas shittim, et obduces eas auro, unci earum ex auro, et fundes iis quinque bases aeris, Exod. xxvi 36, 37; xxxvi 37, 38;

per hoc tegumentum repraesentatae sunt apparentiae boni et veri, quae prioribus inferiores seu exteriores sunt, seu mediae rationalis, in quibus sunt angeli secundi caeli; quae apparentiae paene similiter descriptae sunt, cum differentia tamen quod pro illo tegumento `quinque columnae et quinque bases' essent, per quem numerum significatur parum respective, nam hae apparentiae non ita cohaerent aut ita caelestes sunt ac apparentiae intimi seu tertii caeli; de numero `quinque' quod parum, videatur n. 649, 1686; et quia hae apparentiae spectant naturalia, mandatum quod `bases funderentur ex aere,' per aes enim repraesentabatur et significabatur bonum naturale {2}, n. 425, 1551. [7] De tertio, seu tegumento pro porta atrii, ita apud Mosen, Portae atrii tegumentum, viginti cubitorum, ex hyacinthino et purpura, et coccineo dibapho, et xylino intertexto, opus acupictoris; columnae eorum quatuor, bases harum quatuor, omnes columnae atrii circumcirca cinctae argento, unci earum ex argento, sed bases earum ex aere, Exod. xxvii 16, 17; xxxviii 18, 19;

per hoc tegumentum repraesentatae sunt apparentiae boni et veri adhuc inferiores seu exteriores, quae sunt infimae rationalis, in quibus sunt angeli primi caeli; hae apparentiae quia correspondent interioribus, descriptae sunt similiter, cum differentia tamen quod columnae non obductae auro, sed cinctae argento et quod unci essent ex argento, quibus significantur vera rationalia ex scientificis ortum immediate ducentia, et bases ex aere, quibus significantur bona naturalia: inde constare potest quod nihil non ibi repraesentativum caelestium et spiritualium regni Domini fuerit, seu quod ad omnem typum caelestium et spiritualium in tribus caelis facta sint; tum quod velamina seu tegumenta significaverint illa quae instar corporis seu amictus sunt circum seu extra intimum. [8] Praeterea quod velamina, tegumenta, amictus seu vestes significent vera inferiora respective, constare potest a multis locis in Verbo; ut apud Ezechielem, Byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansum tuum, hyacinthinum et purpura ex insulis Elisha [fuit] tegumentum tuum, xxvii 7;

ubi de `Tyro' per quam significantur cognitiones interiores caelestium et spiritualium, proinde qui in illis sunt, n. 1201; `acupictura ex Aegypto' pro scientifico; quod `Aegyptus' sit scientificum, n. 1164, 1165, 1186, 1462; `hyacinthinum et purpura ex insulis Elisha, quod tegumentum' pro ritualibus correspondentibus cultui interno, n. 1156: [9] apud eundem, Descendent desuper soliis suis omnes principes malis, et removebunt amicula sua, et vestes acupicturae suae exuent, terroribus induentur, super terra sedebant, xxvi 16;

etiam de `Tyro,' `amicula et vestes acupicturae' pro cognitionibus ex scientificis, ita pro veris inferioribus: [10] apud eundem, Vestivi te acupicto, et calceavi te taxo, et accinxi te bysso: et obtexi te serico, et ornavi te ornamento, et dedi armillas super manus tuas, et torquem super guttur tuum.... Sumpsisti de vestibus tuis, et fecisti tibi excelsa variegata, et scortata es super illis;... sumpsisti vestes acupicti [tui], et texisti eas, xvi 10, 11, 16, 18;

de `Hierosolyma' quae est Ecclesia spiritualis, descripta qualis antiquitus, et qualis postea cum perversa; ejus spiritualia inferiora et doctrinalia sunt `vestes acupicti, byssi, serici': [11] apud Esaiam, Dominus Jehovah Zebaoth removens ex Hierosolyma et ex Jehuda {3}... omnem baculum panis, et baculum aquae;... tunc apprehendet vir fratrem suum domus patris sui, {4} Vestis tibi princeps eris nobis:... excipiet in die isto, dicendo, Non ero alligans, et in domo mea non panis, et non vestis; ne ponatis me principem populi.... Scabie afficiet Dominus verticem filiarum Zionis;... et in die illo removebit Dominus ornatum compedum, et reticulorum, et lunularum, et collariorum, et catenularum, et bracteolarum: et tiaras, et periscelides, et alligamenta, et domos animae, et inaures: annulos, et ornamenta nasi, mutatorias vestes, et amicula, et pepla, et aciaria, specula, et sindones, et cidares, et palliola, iii 1, 6, 7, 17-24;

`Hierosolyma' pro Ecclesia spirituali, `Jehuda' pro Ecclesia caelesti, `baculus panis, et baculus aquae qui removebitur' pro bono et vero; `vestis quae principi' pro veris quae sunt doctrinae; `amictus (o)et ornatus varii filiarum Zionis' qui enumerantur, sunt omnes et singuli genera et species boni et veri quibus privarentur; nisi singula quae memorantur, aliquid peculiare Ecclesiae (x)significarent, non `forent Verbi, in cujus unaquavis voce Divinum; (m)praedicantur de `filiabus Zionis,' per quas quod illa quae Ecclesiae sunt, significentur, videatur n. 2362:(n) [12] apud eundem, Excitare, excitare, indue robur tuum, Zion, indue vestes decoris tui, Hierosolyma, civitas sanctitatis; quia non addet, veniat in te amplius praeputiatus et immundus, lii 1, 2;

`Zion' pro Ecclesia caelesti, `Hierosolyma' pro spirituali, `vestes decoris' pro sanctis fidei: apud eundem, Telae eorum non sunt ad vestem, neque teguntur operibus eorum, opera eorum, opera iniquitatis, lix 6;

`telae' pro fictis veris quae non sunt ad vestem, `vestis' pro veris exterioribus {5} doctrinae et cultus; inde dicitur `neque teguntur operibus': [13] apud eundem, Gaudendo gaudebo in Jehovah, exsultabit anima mea in Deo meo, quia induet me vestibus salutis, amiculo justitiae texit me, lxi 10;

`vestes salutis' pro veris fidei, `amiculum justitiae {6}' pro bono charitatis: apud Johannem, Habes pauca nomina etiam in Sardibus, quae non polluerunt vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt: qui vicerit, is induetur vestimentis albis, Apoc. iii 4, 5:

apud eundem, Beatus qui vigilat, et servat vestimenta sua, ut non ambulet nudus, Apoc. xvi 15:

apud eundem, Super thronis vidi viginti et quatuor seniores sedentes, indutos vestimentis albis, Apoc. iv (x)4;

ubi quo d `vestimenta' non sint vestimenta, patet, sed spiritualia quae sunt veri: [14] similiter quod Dominus dixit (m)de consummatione saeculi quod `non reverterentur retro ad tollendum vestimenta,' Matth (x)xxiv 18; Marc. xiii 16, ubi quod `vestimenta' sint vera, videatur n. 2454(n): (o)tum quod de `non induto veste nuptiarum,' Matth xxii 11, 12; et quod de Johanne, Quid exivistis videre, num hominem splendidis vestimenti indutum? qui splendida gerunt, in domibus regum sunt, Matth xi 8; Luc. vii 25;

pro quod non in externis doctrinae et cultus, sed in internis, quare addit, Quid exivistis videre, num prophetam? Dico vobis, etiam magis quam propheta, (x)Matth. xi 9;

[15] `propheta' pro externis doctrinae et cultus. (m)Quia `vestes' vera omni generis significabant, mandatum erat quod filii Israelis cum exirent Aegypto `mutuo peterent aurum et argentum, et vestes, et ponerent super filiis,' Exod. iii 22; xii 35, 36, tum quod `vestes plurium generum seu mixtae non induerentur,' Lev. xix 19; Deut. xxii 11; [16] et quo `facerent sibi peniculamenta in oris vestium, ponerent ibi filum hyacinthinum, et cum id viderent, recordarentur praeceptorum, et facerent ea,' Num. xv 38-40; discindebant etiam olim vestes, ut patet {7} Jos. vii 6; Jud. xi 35; 1 Sam. iv 12; 2 Sam. i 2, 11, 12; iii 31; xiii 30, 31; xv 32; 2 Reg. xxi 27; 2 Reg. v 7, 8; vi 30; xxii 11, 14 {8}, 19; Esai. xxxvi 22; xxxvii 1; (o)quod significabat zelum pro doctrina `ac vero, quod si laceratum; tum humiliationem, quod nihil apud eos, quod significatur per ornatum vestium.' [17] Quod per velamina, tegumenta, amictus aut vestes talia significentur, etiam a prophetia Jacobi, tunc Israelis, patet {9}, Ligabit ad vitem pullum suum, et ad vitem nobilem filius asinae suae; lavabit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum, Gen. xlix 11;

quid haec significant, nemo scire potest nisi ex sensu interno, qui nempe `vitis, vitis nobilis, pullus, filius asinae, vinum, sanguis uvarum, vestimentum, et velamen'; quod de Domino Qui ibi vocatur `Shiloh manifestum est; agitur ibi de `Jehudah' per quem repraesentatur Divinum caeleste Domini; per `vestimentum quod lavaret in vino' per `velamen quod in sanguine uvarum', significatur Ipsius Rationale et Naturale, quod Divinum faceret: [18] similiter apud Esaiam, Quis hic veniens ex Edom, infectus vestes ex Bozra, hic honorabilis in vestitu suo, incedens in multitudine roboris sui?... Quare rubicundus quoad vestem tuam, et vestes {10} tuae sicut calcantis in torculari? Et torcular calcavi solus ego, et de populis non quisquam mecum:... sparsa est victoria eorum super vestes meas, et omne indumentum meum pollui, lxiii 1-3;

ubi etiam `vestes et indumentum' pro Humano Domini, quod per pugnas tentationum et victorias Divinum ex propria potentia fecit, (m)quare dicitur `torcular calcavi solus ego, et de populis non quisquam mecum': quod `Isacus odoraretur odium vestium Esavi, et sic benediceret,' Gen. xxvii 27, simile involvit. [19] Ipsum Sanctum Divini Humani Domini etiam fuit vestimentum quod apparuit sicut lux, et sicut album fulgurans cum transformatus, de quo ita apud Matthaeum, Cum Jesus transformatus, splenduit facies Ipsius sicut sol, vestimenta Ipsius facta sunt sicut lux, xvii 2:

apud Lucam, Jesus cum oraret, facta est species faciei Ipsius alia, Ipsius vestimentum album fulgurans, ix 29:

et apud Marcum, Cum Jesus transformatus, vestimenta Ipsius facta splendentia, alba valde sicut nix, cujusmodi fullo super terra non potest dealbare, ix 3. Vestes sanctitatis quibus indutus Aharon, cum intraret intra velum, quae erant lini, simile {11} repraesentabant, Lev. xvi 2, 4; pariter vestes sanctitatis quae ad gloriam et decus, (o)ac ministerii, de quibus' Exod. xxviii 2 ad fin; xxxix {12} 1 ad fin.; in illis ne illum erat quod non repraesentabat. @1 i vero.$ @2 I has rationale, but 425 and 1551 show that A's reading naturale is correct.$ @3 AI o et ex Jehuda, but the explanation below requires their inclusion, as in Heb.$ @4 Sch ip dicens; A.V. `saying'; but it is not in Heb.$ @5 After cultus.$ @6 salutis AI.$ @7 legitur.$ @8 This verse seems to be inserted wrongly, perhaps 2 Kings xi 14 was confused with it.$ @9 constat.$ @10 vestis tua I.$ @11 i etiam.$ @12 i tum vestes ministerii ejus et filiorum ejus.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church