Arcana Coelestia (Elliott) n. 2577

Previous Number Next Number See English 

2577. `Et cum omnibus': quod significet quod et vera quae inde, nempe scientifica et sensualia, constat ab illis quae supra dicta sunt, atque ipsa serie, dicitur enim mox supra `ecce illud tibi velamen oculorum omnibus qui tecum,' per quae significantur vera rationalia quae instar velaminis veris spiritualibus sunt, et nunc iterum dicitur `cum omnibus,' quibus ideo significantur vera adhuc inferiora quae sunt ex rationalibus; haec non alia sunt quam quae vocantur vera scientifica, et vera sensualia; quod ex rationalibus sint vera scientifica et vera sensualia, constat ex ordine influxus, interiora influunt in exteriora, seu quod idem, superiora in inferiora, non autem vicissim; apparet quidem apparet, nempe quod per sensualia et scientifica non rationalis fiat, sed hoc est fallacia; bonum a Domino per facultatem rationalem hominis jugiter influit et occurrit, et sibi adoptat scientifica, et quantum eorum sibi adoptare potest, et rite disponere, tantum rationalis fit: hoc similiter se habet ac cum bono et veris quae dicuntur fidei; bonum a Domino influit in vera, et ea sibi adoptat, et quantum eorum sibi adoptare potest, tantum spiritualis fit homo; tametsi apparet sicut vera quae dicuntur {1} fidei, influant, et hominem spiritualem reddant: apparentia haec etiam est causa quod tantum hodie colatur verum quod est fidei, et non cogitetur de bono quod est charitatis. @1 vocantur.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church