2606. GENESEOS CAPUT VIGESIMUM PRIMUM
Verbum Veteris Testamenti olim vocatum fuit Lex et Prophetae; per Legem intellecta fuerunt omnia historica quae sunt libri quinque Mosis, Josuae, Judicum, Samuelis et Regum; per Prophetica, omnia prophetica quae sunt Esaiae, Jeremiae, Ezechielis, Danielis, Hosheae, Joelis, Amosi, Obadiae, Jonae, Michae, Nahum, Habakkuk, Zephaniae, Haggaei, Zachariae, Malachiae, tum quoque Psalmi Davidis. Historica Verbi etiam dicantur `Moses,' inde passim pro Lege et Prophetis, dicitur `Moses et Prophetae'; et Prophetica `Elias,' videatur Praefatio ad cap. xviii Genes.