Arcana Coelestia (Elliott) n. 2607

Previous Number Next Number See English 

2607. Quod historica attinet, sunt omnia historice vera quae ibi; praeter quae in primis capitibus Geneseos quae historica facta sunt, de quibus in Parte Prima: et tametsi historice vera sunt, usque sensum internum habent, et in eo sensu, sicut prophetica, agunt unice de Domino; agunt etiam de caelo et Ecclesia, et quae caeli et Ecclesiae sunt, sed illa sunt Domini, quare per illa spectant Dominum; inde sunt Verbum; historica ibi omnia sunt repraesentativa, et singula verba quibus describuntur, sunt significativa; quod historica sint repraesentativa, constat ab illis quae hactenus de Abrahamo {1} explicata sunt, et constabit (c)ab illis quae de Isaco, de Jacobo, ejus duodecim filiis, de Aegypto, de peregrinatione populi in deserto, de ingressu ejus in terram Canaanem, et de reliquis, ex Divina Domini Misericordia, explicanda sunt: [2] quod singula verba quibus describuntur, sint significativa, patet etiam ab illis quae ostensa sunt, ut quod nomina significent res, sicut Aegyptus scientiam, Asshur rationale, Ephraim intellectuale, Tyrus cognitiones, Zion Ecclesiam caelestem, Hierosolyma spiritualem, et sic reliqua; similiter voces, sicut quod rex significet verum, sacerdos bonum, et quod in suo interno significatur sint reliquae, sicut regnum, urbs, domus, gens, populus, hortus, vinea, olivetum, aurum, argentum, aes, ferrum, aves, bestiae, panis, vinum, oleum, mane, dies, lux, et hoc constanter, tam in libris historicis quam {2} propheticis, tametsi a variis scripti sunt et diversis temporibus; quod nusquam tam constans foret nisi Verbum e caelo descenderit. Exinde sciri potest quod sensus internus sit in Verbo, praeter etiam ex eo quod Divinum Verbum nusquam agere possit de meris hominibus, ut de Abrahamo, Isaco, Jacobo, posteritate eorum, quae pessima gentium fuit, de regibus eorum, uxoribus, filiis, filiabus, meretricibus, rapinis, et parilibus, quae in se spectata ne quidem digna sunt ut nominentur in Verbo nisi per illa repraesentata et significata sint talia quae in regno Domini; haec sunt Verbo digna. @1 Abramo.$ @2 i in.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church