2663. `Dixit Deus ad Abrahamum: quod significet perceptionem Domini ex Divino, constat ex significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius prius; et quia ex Divino, dicitur quod `Deus ad Abrahamum dixit'; per utrumque, tam per Deum quam per Abrahamum, intelligitur Dominus; {1} quod historica quae sunt sensus litterae, dividant ideas, at quod sensus internus uni illas, patet ex his; in sensu litterae historico sunt duo, nempe Deus Abrahamus, quae colloquuntur, in sensu interno autem est unus, nempe Dominus quoad Divinum; {2} inde quoque patet quod qui tres sunt in sensu litterae, sit unus in sensu interno, sicut Pater, Filius, Spiritus sanctus, qua non tres dii sunt, sed unus, et quod in Domini omne Trinum perfectum sit, nempe in Ipso Pater, ut Ipse dicit, et Ipso sanctum spiritus, ut quoque Ipse dicit. @1 In A remainder of this [ ] followed 2664 but is marked for insertion here.$ @2 i in sensu literae est colloquutio inter eos, in sensu interno est perceptio Domini, nam perceptio non aliter quam per colloquutionem in historicis Verbi exprimi potest.$